Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1466 VIII. Huius sacramenti minister Confessarius dominus non est, sed minister veniae Dei. Minister huius sacramenti cum intentione et caritate Christi se coniungere debet. 70 Cognitionem christianorum morum habere debet probatam, rerum humanarum experientiam, respectum et suavitatem …
  2. 1467 VIII. Huius sacramenti minister Perspectis sanctimonia et magnitudine huius ministerii et observantia personis debita, Ecclesia declarat omnes sacerdotes qui confessiones audiunt, obligatos esse ad secretum absolutum relate ad peccata quae eorum poenitentes illis sint confessi, sub …
  3. 1468 IX. Effectus huius sacramenti « Poenitentiae itaque omnis in eo vis est, ut nos in Dei gratiam restituat, cum Eoque summa amicitia coniungat ». 72 Scopus igitur et effectus huius sacramenti est reconciliatio cum Deo . …
  4. 1469 IX. Effectus huius sacramenti Hoc sacramentum nos cum Ecclesia reconciliat . Peccatum communionem fraternam attenuat vel frangit. Poenitentiae sacramentum illam reparat vel restaurat. Hoc sensu, non solum sanat eum qui in communionem restituitur ecclesialem, sed effectum …
  5. 1470 IX. Effectus huius sacramenti In hoc sacramento, peccator, se misericordi Dei tradens iudicio, quodammodo anticipat iudicium cui submittetur in huius vitae terrestris fine. Etenim nunc, in hac vita, nobis electio offertur inter vitam et mortem, et …
  6. 1471 X. Indulgentiae Doctrina et praxis indulgentiarum in Ecclesia arcte cum effectibus coniunguntur sacramenti Poenitentiae. « Indulgentia est remissio coram Deo poenae temporalis pro peccatis, ad culpam quod attinet iam deletis, quam christifidelis, apte dispositus …
  7. 1472 Poenae peccati Ad hanc doctrinam et hanc praxim Ecclesiae intelligendas, oportet perspicere peccatum duplicem consequentiam habere . Peccatum grave nos communione privat cum Deo, et ideo nos incapaces reddit vitae aeternae, cuius privatio « …
  8. 1473 Poenae peccati Venia peccati et restauratio communionis cum Deo remissionem aeternarum poenarum peccati secumferunt. Sed poenae peccati permanent temporales. Christianus, passiones et probationes omnis generis patienter tolerans et, cum advenerit dies, mortem sereno respiciens …
  9. 1474 In sanctorum communione Christianus qui conatur se a peccato purificare suo et se cum gratiae Dei adiutorio sanctificare, solus non invenitur. « Vita singulorum filiorum Dei in Christo et per Christum cum vita omnium fratrum …
  10. 1475 In sanctorum communione In sanctorum communione « inter fideles, vel caelesti patria potitos, vel admissa in purgatorio expiantes, vel adhuc in terra peregrinantes, profecto est perenne caritatis vinculum et bonorum omnium abundans permutatio ». 85 …
  11. 1476 In sanctorum communione Haec spiritualia communionis sanctorum bona etiam Ecclesiae thesaurum appellamus, « qui quidem non est quasi summa bonorum ad instar materialium divitiarum, quae per saecula cumulantur, sed est infinitum et inexhaustum pretium, quod …
  12. 1477 In sanctorum communione « Praeterea ad hunc thesaurum pertinet etiam pretium vere immensum et incommensurabile et semper novum, quod coram Deo habent orationes ac bona opera beatae Mariae Virginis et omnium sanctorum, qui, Christi Domini …
  13. 1478 Indulgentiam Dei per Ecclesiam obtinere Indulgentia per Ecclesiam obtinetur, quae propter potestatem ligandi et solvendi quae illi a Iesu Christo concessa est, in favorem intervenit alicuius christiani eique thesaurum aperit meritorum Christi et sanctorum ad obtinendam a …
  14. 1479 Indulgentiam Dei per Ecclesiam obtinere Quia fideles in purificationis via defuncti membra sunt etiam eiusdem sanctorum communionis, eos possumus adiuvare, inter alia, indulgentias pro eis acquirendo, ita ut a poenis temporalibus debitis pro suis peccatis solvantur.
  15. 1480 XI. Celebratio sacramenti Poenitentiae Poenitentia, sicut omnia sacramenta, actio est liturgica. Haec sunt ordinario elementa celebrationis: salutatio et benedictio sacerdotis, lectio Verbi Dei ad conscientiam illuminandam et contritionem suscitandam, et hortatio ad poenitentiam; confessio quae peccata …
  16. 1481 XI. Celebratio sacramenti Poenitentiae Liturgia Byzantina plures absolutionis cognoscit formulas, in forma deprecativa, quae mirabiliter mysterium exprimunt veniae: « Deus, qui per prophetam Nathan indulsit David, cum ipse sua propria peccata confessus est, et Petro cum …
  17. 1482 XI. Celebratio sacramenti Poenitentiae Sacramentum Poenitentiae potest etiam confici intra celebrationem communitariam , in qua poenitentes simul ad confessionem praeparantur et simul gratias agunt de venia recepta. Hic confessio peccatorum personalis et absolutio individualis in liturgiam …
  18. 1483 XI. Celebratio sacramenti Poenitentiae In casibus gravis necessitatis potest recursus fieri ad celebrationem communitariam Reconciliationis cum confessione generali et absolutione generali . Talis necessitas gravis contingere potest, cum imminens mortis habetur periculum quin sacerdos vel sacerdotes …
  19. 1484 XI. Celebratio sacramenti Poenitentiae « Individualis et integra confessio atque absolutio manent unicus modus ordinarius, quo fideles se cum Deo et Ecclesia reconciliant, nisi impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi confessione excuset ». 94 Hoc gravibus …
  20. 1485 Compendium Paschatis vespera, Dominus Iesus Se Suis manifestavit Apostolis « et dicit eis: "Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt" » ( Io 20,22-23).