Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1446 Indulgentiae sacramentum Christus hoc sacramentum Poenitentiae pro omnibus membris Ecclesiae Suae instituit peccatoribus, imprimis pro illis quae, post Baptismum, in peccatum grave ceciderunt et sic gratiam amiserunt baptismalem atque communioni ecclesiali vulnus intulerunt. Hisce …
  2. 1447 Indulgentiae sacramentum Decursu saeculorum, forma concreta, secundum quam Ecclesia hanc exercuit potestatem a Domino receptam, multum variavit. Per priora saecula, christianorum, qui peccata peculiariter gravia post suum commiserant Baptismum (exempli gratia, idololatriam, homicidium vel …
  3. 1448 Indulgentiae sacramentum Per has mutationes, quas disciplina et celebratio huius sacramenti saeculorum decursu expertae sunt, eadem perspicitur structura fundamentalis . Ipsa implicat duo elementa pariter essentialia: ex altera parte, actus hominis qui sub Spiritus …
  4. 1449 Indulgentiae sacramentum Absolutionis formula, qua Ecclesia latina utitur, elementa huius sacramenti exprimit essentialia: Pater misericordiarum fons est omnis remissionis. Ipse reconciliationem efficit peccatorum per Filii Sui Pascha et per donum Spiritus, per orationem et …
  5. 1450 VII. Poenitentis actus « Poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sufferre; in corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas vel fructifera satisfactio ». 42
  6. 1451 Contritio Inter actus poenitentis, primum locum habet contritio. Ipsa « animi dolor ac detestatio est de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero ». 43
  7. 1452 Contritio Contritio cum ex amore provenit Dei super omnia amati, « perfecta » appellatur (caritatis contritio). Talis contritio veniales remittit defectus; etiam veniam obtinet peccatorum mortalium, si firmum implicat propositum ad confessionem sacramentalem …
  8. 1453 Contritio Contritio quae dicitur « imperfecta » (seu « attritio »), est, et ipsa, donum Dei, Spiritus Sancti impulsio. E consideratione oritur foeditatis peccati vel ex timore damnationis aeternae et aliarum poenarum quae …
  9. 1454 Contritio Oportet huius sacramenti receptionem per examen conscientiae factum sub lumine Verbi Dei praeparare. Aptissimi textus ad hoc sunt in Decalogo quaerendi atque in Evangeliorum et Epistularum apostolicarum morali catechesi: in sermone montano, …
  10. 1455 Peccatorum confessio Peccatorum confessio (accusatio), etiam ex quadam mere humana consideratione, nos liberat et nostram cum aliis reconciliationem efficit faciliorem. Per confessionem homo peccata directe respicit, quorum ipse culpabilis est effectus; eorum assumit responsabilitatem …
  11. 1456 Peccatorum confessio Confessio sacerdoti partem constituit essentialem sacramenti Poenitentiae: Oportet « a paenitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in confessione recenseri, etiamsi occultissima illa sint et tantum adversus duo …
  12. 1457 Peccatorum confessio Iuxta Ecclesiae praeceptum, « omnis fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, obligatione tenetur peccata sua gravia, saltem semel in anno, fideliter confitendi ». 50 Qui conscientiam habet de peccato mortali a se …
  13. 1458 Peccatorum confessio Confessio defectuum quotidianorum (peccatorum venialium), quin stricte sit necessaria, enixe ab Ecclesia commendatur. 54 Revera regularis nostrorum peccatorum venialium confessio nos adiuvat ad nostram efformandam conscientiam, ad pugnandum contra nostras malas tendentias, …
  14. 1459 Satisfactio Multa peccata malum inferunt proximo. Oportet facere quidquid possibile est, ad id reparandum (exempli gratia, res restituere furto sublatas, famam restabilire illius quem sumus calumniati, compensare vulnera). Mera iustitia hoc exigit. Sed …
  15. 1460 Satisfactio Poenitentia , quam confessarius imponit, rationem habere debet personalis status poenitentis eiusque bonum quaerere spirituale. In quantum possibile est, gravitati et naturae peccatorum commissorum oportet ut correspondeat. Consistere potest in oratione, in …
  16. 1461 VIII. Huius sacramenti minister Quia Christus ministerium Reconciliationis Suis concredidit Apostolis, 63 Episcopi, eorum successores, et presbyteri, Episcoporum collaboratores, hoc ministerium exercere pergunt. Re vera, Episcopi et presbyteri, virtute sacramenti Ordinis, potestatem habent omnia remittendi peccata …
  17. 1462 VIII. Huius sacramenti minister Peccatorum absolutio reconciliat cum Deo, sed etiam cum Ecclesia. Episcopus igitur, Ecclesiae particularis visibile caput, inde a temporibus antiquis, iusta ratione consideratur sicut ille qui principaliter reconciliationis habet potestatem et ministerium: ipse …
  18. 1463 VIII. Huius sacramenti minister Quaedam peccata speciatim gravia plectuntur excommunicatione, poena ecclesiastica omnium severissima, quae sacramentorum impedit receptionem et quorumdam actuum ecclesiasticorum exercitium, 66 et cuius absolutio consequenter non potest concedi, secundum Ecclesiae ius, nisi a …
  19. 1464 VIII. Huius sacramenti minister Sacerdotes debent fideles hortari ut ad Poenitentiae accedant sacramentum et debent se paratos ostendere ad hoc sacramentum celebrandum quoties christiani illud rationabiliter petant. 69
  20. 1465 VIII. Huius sacramenti minister Sacerdos, sacramentum celebrans Poenitentiae, ministerium adimplet boni Pastoris qui perditam quaerit ovem, illud boni Samaritani qui vulnera curat, Patris qui filium exspectat prodigum et eum accipit in eius reditu, iusti iudicis qui …