Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1406 Compendium Iesus dixit : « Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum [...]. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam …
  2. 1407 Compendium Eucharistia cor et culmen est vitae Ecclesiae, quia in ea Christus Ecclesiam Suam et omnia eius membra sacrificio laudis et actionis gratiarum sociat Suo quod semel pro semper in cruce Suo Patri …
  3. 1408 Compendium Celebratio eucharistica semper implicat: proclamationem Verbi Dei, actionem gratiarum Deo Patri pro omnibus Eius beneficiis, praesertim pro dono Filii Eius, consecrationem panis et vini et participationem in convivio liturgico per receptionem corporis …
  4. 1409 Compendium Eucharistia est Paschatis Christi memoriale: id est, operis salutis per Christi vitam, mortem et resurrectionem adimpleti, operis per actionem liturgicam praesentis effecti .
  5. 1410 Compendium Ipse Christus, aeternus Novi Foederis Summus Sacerdos, per sacerdotum ministerium agens, Sacrificium offert eucharisticum. Praeterea Idem Christus realiter sub panis et vini speciebus praesens est Sacrificii eucharistici oblatio .
  6. 1411 Compendium Solummodo sacerdotes valide ordinati Eucharistiae possunt praeesse atque panem et vinum consecrare ut corpus et sanguis fiant Domini .
  7. 1412 Compendium Signa essentialia sacramenti sunt panis tritici et vinum vitis, super quae Spiritus Sancti invocatur benedictio atque sacerdos verba pronuntiat consecrationis quae Iesus in ultima dixit Cena : « Hoc est corpus meum …
  8. 1413 Compendium Per consecrationem transsubstantiatio fit panis et vini in Christi corpus et sanguinem. Sub panis et vini speciebus consecratis, Ipse Christus, vivus et gloriosus, praesens est vere, realiter et substantialiter, Eius corpus et …
  9. 1414 Compendium Eucharistia, quatenus sacrificium, etiam in reparationem offertur peccatorum tam vivorum quam defunctorum, et ad beneficia spiritualia vel temporalia a Deo obtinenda .
  10. 1415 Compendium Qui Christum in Communione eucharistica vult recipere, in gratiae statu debet inveniri. Si quis de peccato mortali a se commisso habet conscientiam, ad Eucharistiam accedere non debet quin prius absolutionem in sacramento …
  11. 1416 Compendium Sancta corporis et sanguinis Christi Communio unionem communicantis auget cum Domino, ei peccata remittit venialia eumque a peccatis praeservat gravibus. Eo quod caritatis vincula inter communicantem et Christum roborantur, huius sacramenti receptio …
  12. 1417 Compendium Ecclesia fidelibus vehementer commendat ut sanctam recipiant Communionem, cum Eucharistiae participant celebrationem; eis huius rei obligationem imponit saltem semel in anno .
  13. 1418 Compendium Eo quod Ipse Christus in altaris Sacramento praesens est, Eum cultu adorationis honorare oportet. Sanctissimi Sacramenti visitatio est « erga Christum Dominum [...] et grati animi argumentum et amoris pignus et debitae …
  14. 1419 Compendium Christus, cum ex hoc mundo ad Patrem transierit, nobis in Eucharistia pignus praebet gloriae apud Se: participatio sancti Sacrificii nos Ipsius assimilat cordi, nostras sustinet vires peregrinatione huius vitae perdurante, nos vitam …
  15. 1420 CAPUT SECUNDUM SACRAMENTA SANATIONIS Per initiationis christianae sacramenta, homo vitam Christi recipit novam. Hanc autem vitam « in vasis fictilibus » (2 Cor 4,7) gestamus. Nunc ea adhuc « abscondita est cum Christo in Deo » …
  16. 1421 CAPUT SECUNDUM SACRAMENTA SANATIONIS Dominus Iesus Christus, medicus nostrarum animarum nostrorumque corporum, qui paralytico peccata remisit et salutem reddidit corporis, 2 voluit Ecclesiam Suam, Spiritus Sancti virtute, Eius opus sanationis prosequi et salutis, etiam relate ad …
  17. 1422 ARTICULUS 4 SACRAMENTUM POENITENTIAE ET RECONCILIATIONIS « Qui vero ad sacramentum Poenitentiae accedunt, veniam offensionis Deo illatae ab Eius misericordia obtinent et simul reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, et quae eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat ». …
  18. 1423 I. Quomodo hoc sacramentum appellatur? Conversionis sacramentum appellatur, propterea quod sacramentaliter vocationem Iesu ad conversionem deducit in rem, 4 consilium nempe redeundi ad Patrem 5 a quo quis per peccatum se elongavit. Poenitentiae sacramentum appellatur, propterea quod …
  19. 1424 I. Quomodo hoc sacramentum appellatur? Confessionis sacramentum appellatur, propterea quod declaratio, confessio peccatorum coram sacerdote elementum est essentiale huius sacramenti. Sensu quodam profundo, sacramentum etiam « confessio » est, agnitio et laus sanctitatis Dei et misericordiae Eius …
  20. 1425 II. Cur sacramentum quoddam Reconciliationis post Baptismum? « Abluti estis, [...] sanctificati estis, [...] iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! » ( 1 Cor 6,11). Oportet conscios esse magnitudinis doni Dei quod nobis …