Ad argumentum ire
-
1326
I. Eucharistia – fons et culmen vitae ecclesialis
Denique per celebrationem eucharisticam caelesti iam coniungimur liturgiae atque vitam anticipamus aeternam in qua erit « Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15,28).
→
-
1327
I. Eucharistia – fons et culmen vitae ecclesialis
Breviter, Eucharistia est nostrae fidei compendium et summa: « Nostra autem consonans est sententia Eucharistiae, et Eucharistia rursus confirmat sententiam nostram ». 292
→
-
1328
II. Quomodo hoc appellatur sacramentum?
Huius sacramenti inexhaustibiles divitiae diversis exprimuntur nominibus quae illi praebentur. Unumquodque ex illis nominibus quasdam eius evocat rationes. Appellatur: Eucharistia quia est gratiarum actio ad Deum. Verba eucharistein ( Lc 22,19; 1 …
→
-
1329
II. Quomodo hoc appellatur sacramentum?
Dominica Cena 293 quia agitur de Cena quam Dominus cum Suis discipulis sumpsit Suae passionis pridie, et de anticipatione cenae nuptiarum Agni 294 in caelesti Ierusalem. Fractio panis quia hic ritus, convivii …
→
-
1330
II. Quomodo hoc appellatur sacramentum?
Memoriale passionis et resurrectionis Domini. Sanctum Sacrificium , quia unicum Christi Salvatoris sacrificium reddit actuale et quia Ecclesiae includit oblationem; vel etiam sanctum Sacrificium Missae , « hostia laudis » ( Heb …
→
-
1331
II. Quomodo hoc appellatur sacramentum?
Communio , quia per hoc sacramentum coniungimur cum Christo, qui nos corporis Sui et sanguinis Sui facit participes ad unum efformandum corpus; 304 appellatur etiam sancta , tà hágia 305 — hic …
→
-
1332
II. Quomodo hoc appellatur sacramentum?
Sancta Missa , quia liturgia in qua mysterium completur salutis, per missionem concluditur fidelium, ut ipsi Dei voluntatem in sua vita adimpleant quotidiana.
→
-
1333
Signa panis et vini
In corde celebrationis Eucharistiae habentur panis et vinum quae, per Christi verba et per Spiritus Sancti invocationem, corpus et sanguis Christi fiunt. Ecclesia, mandato Domini fidelis, in Eius memoriam, usque ad reditum …
→
-
1334
Signa panis et vini
In Vetere Foedere, panis et vinum, inter terrae primitias, offeruntur velut sacrificium, tamquam signum gratitudinis erga Creatorem. Sed ea novam etiam accipiunt in contextu Exodi significationem: Panes azymi, quos Israel singulis annis …
→
-
1335
Signa panis et vini
Miracula multiplicationis panum, cum Dominus benedictionem dixit, panes fregit et per Suos discipulos ad multitudinem nutriendam distribuit, superabundantiam praefigurant unius huius panis Eucharistiae Eius. 310 Signum aquae in vinum mutatae in Cana, …
→
-
1336
Signa panis et vini
Prima Eucharistiae annuntiatio discipulos divisit, sicut illos passionis annuntiatio scandalizavit: « Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? » ( Io 6,60). Eucharistia et crux petrae sunt scandali. Idem est mysterium …
→
-
1337
Institutio Eucharistiae
Dominus, cum dilexisset Suos, in finem dilexit eos. Sciens horam venisse transeundi ex hoc mundo ut ad Suum Patrem rediret, in convivii transcursu, eis pedes lavit et mandatum dedit amoris. 313 Ut …
→
-
1338
Institutio Eucharistiae
Tria Evangelia synoptica et sanctus Paulus narrationem institutionis Eucharistiae nobis transmiserunt; e parte sua, sanctus Ioannes refert verba Iesu in synagoga Capharnaum, quae quidem verba institutionem praeparant Eucharistiae: Christus Se Ipsum designat …
→
-
1339
Institutio Eucharistiae
Iesus Paschatis elegit tempus ad id adimplendum quod in Capharnaum nuntiaverat: Se discipulis Suis Suum corpus Suumque sanguinem esse daturum: « Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. Et …
→
-
1340
Institutio Eucharistiae
Iesus, ultimam cum Apostolis Suis celebrans Cenam in decursu Paschalis convivii, Paschati Iudaico sensum tribuit definitivum. Re vera, transitus Iesu ad Eius Patrem per Mortem et Resurrectionem, novum nempe Pascha, in Cena …
→
-
1341
« Hoc facite in meam commemorationem »
Mandatum Iesu Eius gestus Eiusque verba iterandi « donec veniat » ( 1 Cor 11,26), non solum exigit Iesum et id quod Ipse fecit, recordari. Liturgicam per Apostolos eorumque successores prospicit celebrationem …
→
-
1342
« Hoc facite in meam commemorationem »
Ab initio, Ecclesia huic Domini mandato fuit fidelis. De Ecclesia dicitur Hierosolymitana: « Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. [...] Cotidie quoque perdurantes unanimiter in …
→
-
1343
« Hoc facite in meam commemorationem »
Praecipue « in una [...] sabbatorum », id est, die Dominica, die resurrectionis Iesu, christiani conveniebant « ad frangendum panem » ( Act 20,7). Ab illo tempore ad nostros usque dies, celebratio …
→
-
1344
« Hoc facite in meam commemorationem »
Ita populus Dei peregrinans, mysterium Iesu annuntians Paschale, « donec veniat » ( 1 Cor 11,26), ab alia ad aliam celebrationem, « per angustam viam crucis » 317 procedit ad convivium caeleste, …
→
-
1345
Missa omnium saeculorum
A saeculo II, sancti Iustini martyris habemus testimonium circa lineamenta fundamentalia quibus eucharistica evolvitur celebratio. Haec ad nostros usque dies pro omnibus magnis liturgicis familiis permanserunt eadem. Ecce quid ipse circa annum …
→