Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 121 Vetus Testamentum Vetus Testamentum inamissibilis est pars sacrae Scripturae. Eius libri divinitus sunt inspirati et valorem servant permanentem, 119 quia Foedus Vetus nunquam est retractatum.
  2. 122 Vetus Testamentum Etenim « Veteris Testamenti Oeconomia ad hoc potissimum disposita erat, ut Christi universorum Redemptoris [...] Adventum praepararet ». Libri Veteris Testamenti, « quamvis etiam imperfecta et temporaria contineant », totam divinam amoris …
  3. 123 Vetus Testamentum Christiani Vetus Testamentum tamquam verum Dei Verbum venerantur. Ecclesia ideam Vetus reiiciendi Testamentum, praetextantem id a Novo effectum esse caducum (Marcionismus), semper firmiter respuit.
  4. 124 Novum Testamentum « Verbum Dei, quod virtus Dei est in salutem omni credenti, in scriptis Novi Testamenti praecellenti modo praesentatur et vim suam exhibet ». 121 Haec scripta veritatem Revelationis divinae nobis tradunt definitivam. …
  5. 125 Novum Testamentum Evangelia sunt omnium Scripturarum cor, « quippe quae praecipuum testimonium sint de Verbi Incarnati, Salvatoris nostri, vita atque doctrina ». 123
  6. 126 Novum Testamentum In Evangeliorum compositione tres distingui possunt periodi: 1. Iesu vita et doctrina . Ecclesia firmiter tenet quattuor Evangelia, « quorum historicitatem incunctanter affirmat, fideliter tradere quae Iesus Dei Filius, vitam inter homines …
  7. 127 Novum Testamentum Evangelium quadriforme in Ecclesia locum tenet singularem, sicut veneratio quam ei liturgia tribuit, et incomparabilis attractio quam ipsum in sanctos omni tempore exercuit, testantur. « Non est maior nec melior nec pretiosior …
  8. 128 De Veteris et Novi Testamenti unitate Ecclesia, inde a temporibus apostolicis 127 et deinde in Traditione constanter, consilii divini in duobus Testamentis unitatem illustravit per typologiam . Haec in Dei operibus sub Vetere Testamento peractis praefigurationes discernit illius …
  9. 129 De Veteris et Novi Testamenti unitate Christiani itaque Vetus legunt Testamentum sub luce Christi mortui et resuscitati. Haec typologica lectio inexhaustum Veteris Testamenti ostendit contentum. Ipsa tamen non debet oblivioni dare illud valorem proprium Revelationis servare suum, ab …
  10. 130 De Veteris et Novi Testamenti unitate Typologia dynamismum significat in consilii divini adimpletionem, cum « Deus omnia in omnibus » erit ( 1 Cor 15,28). Sic, exempli gratia, vocatio Patriarcharum et Exodus ex Aegypto valorem proprium in Dei …
  11. 131 V. De sacra Scriptura in Ecclesiae vita « Tanta autem Verbo Dei vis ac virtus inest, ut Ecclesiae sustentaculum ac vigor, et Ecclesiae filiis fidei robur, animae cibus, vitae spiritualis fons purus et perennis exstet ». 131 « Christifidelibus …
  12. 132 V. De sacra Scriptura in Ecclesiae vita « Sacrae Paginae studium sit veluti anima sacrae theologiae. Eodem autem Scripturae verbo etiam ministerium verbi, pastoralis nempe praedicatio, catechesis omnisque instructio christiana, in quo homilia liturgica eximium locum habeat oportet, salubriter …
  13. 133 V. De sacra Scriptura in Ecclesiae vita Ecclesia « christifideles omnes [...] vehementer peculiariterque exhortatur, ut frequenti divinarum Scripturarum lectione "eminentem scientiam Iesu Christi" ( Phil 3,8) ediscant. "Ignoratio enim Scripturarum ignoratio Christi est" ». 134
  14. 134 Compendium Omnis Scriptura divina unus liber est, et hic unus liber est Christus , « quia omnis Scriptura divina de Christo loquitur, et omnis Scriptura divina in Christo impletur ». 135
  15. 135 Compendium « Sacrae autem Scripturae Verbum Dei continent et, quia inspiratae, vere Verbum Dei sunt ». 136
  16. 136 Compendium Deus sacrae Scripturae est auctor humanos eius auctores inspirans; Ipse in illis et per illos agit. Sic praestat eorum scripta sine errore veritatem docere salutarem. 137
  17. 137 Compendium Scripturarum inspiratarum interpretatio debet imprimis ad id attendere quod Deus per sacros auctores, nostrae salutis causa, revelare voluit. Id quod a Spiritu venit, nonnisi per Spiritus actionem plene intelligitur . 138
  18. 138 Compendium Ecclesia 46 libros Veteris et 27 libros Novi Testamenti, tamquam inspiratos, recipit et veneratur .
  19. 139 Compendium Quattuor Evangelia locum habent centralem quia Christus Iesus eorum est centrum .
  20. 140 Compendium Utriusque Testamenti unitas ex unitate consilii et Revelationis Dei promanat. Vetus Testamentum praeparat Novum, hoc autem Vetus adimplet; ambo se mutuo illuminant; utrumque est verum Verbum Dei .