Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1181 IV. Ubi celebrandum? « Domus orationis in qua sanctissima Eucharistia celebratur et servatur, fidelesque congregantur, et in qua praesentia Filii Dei Salvatoris nostri in ara sacrificali pro nobis oblati, in auxilium atque solatium fidelium colitur, …
  2. 1182 IV. Ubi celebrandum? Novi Foederis altare crux est Domini, 128 ex qua sacramenta mysterii Paschalis promanant. Super altare, quod ecclesiae est centrum, sub signis sacramentalibus Sacrificium crucis fit praesens. Id etiam Domini est Mensa, ad …
  3. 1183 IV. Ubi celebrandum? Tabernaculum debet « in nobilissimo loco et quam honorificentissime in ecclesiis » 130 collocari. Tabernaculi eucharistici nobilitas, dispositio et securitas 131 adorationem Domini realiter in Sanctissimo altaris Sacramento praesentis fovere debent. Sanctum …
  4. 1184 IV. Ubi celebrandum? Sedes Episcopi (cathedra) vel presbyteri « debet munus eius praesidendi coetui atque orationem dirigendi significare ». 132 Ambo : « Dignitas Verbi Dei requirit ut in ecclesia locus congruus exsistat e quo …
  5. 1185 IV. Ubi celebrandum? Congregatio populi Dei a Baptismate incipit; ecclesia igitur debet locum habere pro celebratione Baptismatis (baptisterium) et memoriam promissionum Baptismi promovere (aqua benedicta). Renovatio vitae baptismalis paenitentiam exigit. Ecclesia paenitentiae expressioni et veniae …
  6. 1186 IV. Ubi celebrandum? Ecclesia denique significationem habet eschatologicam. Ad ingrediendum in domum Dei, necessarium est limen transgredi, quod symbolum est transitus e mundo vulnerato a peccato ad mundum vitae novae ad quem omnes vocantur homines. …
  7. 1187 Compendium Liturgia opus est totius Christi, Capitis et corporis. Summus Sacerdos noster eam incessanter in liturgia caelesti celebrat, cum sancta Dei Genetrice, Apostolis, omnibus sanctis et multitudine hominum qui iam Regnum sunt ingressi …
  8. 1188 Compendium In celebratione liturgica, tota congregatio « liturgus » est, unusquisque secundum munus suum. Sacerdotium baptismale illud est totius corporis Christi. Sed quidam fideles ab Ordinis sacramento sunt ordinati ut Christum tamquam Caput …
  9. 1189 Compendium Celebratio liturgica signa implicat et symbola quae ad creationem (lumen, aqua, ignis), ad vitam humanam (lavare, ungere, panem frangere) et ad historiam referuntur salutis (Paschatis ritus). Haec elementa cosmica, hi ritus humani, …
  10. 1190 Compendium Liturgia verbi pars integralis est celebrationis. Sensus celebrationis exprimitur Dei Verbo, quod annuntiatur, et fidei obligatione quae ei respondet .
  11. 1191 Compendium Cantus et musica in stricta sunt connexione cum actione liturgica. Criteria pro bono eius usu sunt: pulchritudo orationem exprimens, unanimis participatio congregationis et indoles sacra celebrationis .
  12. 1192 Compendium Sanctae imagines, in nostris ecclesiis in nostrisque domibus praesentes, ad nostram fidem in mysterium Christi destinantur suscitandam et nutriendam. Per Christi Eiusque operum salutis iconem, Ipsum adoramus. Per sanctae Dei Genetricis, angelorum …
  13. 1193 Compendium Dominica , « Dies Domini », praecipua est dies pro Eucharistiae celebratione quia Resurrectionis est dies. Per excellentiam dies est liturgicae congregationis, dies familiae christianae, dies laetitiae et requiei a labore. Est …
  14. 1194 Compendium Ecclesia « totum [...] Christi mysterium per anni circulum explicat, ab Incarnatione et Nativitate usque ad Ascensionem, ad diem Pentecostes et ad exspectationem beatae spei et Adventus Domini ». 135
  15. 1195 Compendium Ecclesia terrestris sanctos statutis anni liturgici diebus commemorans, imprimis sanctam Dei Genetricem, deinde Apostolos, martyres et alios sanctos, se liturgiae caelesti unitam manifestat; ipsa Christum glorificat propter salutem ab Eo in Eius …
  16. 1196 Compendium Fideles qui liturgiam Horarum celebrant, Christo uniuntur nostro Summo Sacerdoti, per psalmorum precationem, meditationem Verbi Dei, cantica et benedictiones, ut Eius incessabili et universali consocientur orationi, quae Patrem glorificat et Spiritus Sancti …
  17. 1197 Compendium Christus verum Templum est Dei, « locus ubi Eius habitat gloria »; per gratiam Dei, christiani efficiuntur, et ipsi, templa Spiritus Sancti, lapides vivi, ex quibus Ecclesia aedificatur .
  18. 1198 Compendium Ecclesia, in sua terrestri condicione, locis eget in quibus communitas congregari possit: nostris visibilibus ecclesiis, locis sanctis, imaginibus sanctae Civitatis seu caelestis Ierusalem, ad quam peregrini pergimus .
  19. 1199 Compendium In his ecclesiis cultum publicum celebrat Ecclesia ad gloriam Sanctissimae Trinitatis, Verbum Dei audit et Eius canit laudes, suam orationem ascendere facit et Christi sacramentaliter praesentis in medio congregationis Sacrificium offert. Hae …
  20. 1200 Traditiones liturgicae et catholicitas Ecclesiae Idem mysterium Paschale ubique celebrant Ecclesiae Dei, a prima Hierosolymorum communitate usque ad Parusiam, fidei apostolicae fideles. Mysterium in liturgia celebratum unum est, sed formae eius celebrationis sunt diversae.