Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 961 Compendium Haec locutio etiam communionem denotat « personarum sanctarum » (sancti) in Christo qui « pro omnibus mortuus est », ita ut id quod unusquisque in et pro Christo facit vel patitur, ferat …
  2. 962 Compendium « Credimus communionem omnium christifidelium, scilicet eorum qui in terris peregrinantur, qui vita functi purificantur et qui caelesti beatitudine perfruuntur, universosque in unam Ecclesiam coalescere; ac pariter credimus in hac communione praesto …
  3. 963 Paragraphus 6 MARIA – MATER CHRISTI, MATER ECCLESIAE Postquam de beatae Virginis munere in mysterio Christi et Spiritus sumus locuti, oportet nunc eius locum in mysterio Ecclesiae considerare. « Virgo enim Maria [...] ut vera Mater Dei ac Redemptoris agnoscitur …
  4. 964 Tota suo Filio unita... Munus Mariae erga Ecclesiam ab eius unione cum Christo est inseparabile, ex ea directe derivatur. « Haec autem Mariae cum Filio in opere salutari coniunctio a tempore virginalis conceptionis Christi ad Eius …
  5. 965 Tota suo Filio unita... Maria, post Ascensionem Filii sui, « primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit ». 530 Cum Apostolis et quibusdam adunatam mulieribus, « videmus [...] Mariam quoque precibus suis implorantem donum Spiritus, qui in Annuntiatione …
  6. 966 ...etiam in Assumptione sua... « Denique Immaculata Virgo, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis, expleto terrestris vitae cursu, corpore et anima ad caelestem gloriam assumpta est, ac tamquam universorum Regina a Domino exaltata, ut plenius …
  7. 967 ...ipsa est Mater nostra in ordine gratiae Virgo Maria, propter suam plenam adhaesionem voluntati Patris, operi Filii sui redemptivo et omni Spiritus Sancti motioni, est pro Ecclesia exemplar fidei et caritatis. Hac de causa, ipsa est « supereminens prorsusque …
  8. 968 ...ipsa est Mater nostra in ordine gratiae Sed eius munus erga Ecclesiam et omnem humanitatem ulterius extenditur. Ipsa « operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est, oboedientia, fide, spe et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam. Quam ob …
  9. 969 ...ipsa est Mater nostra in ordine gratiae « Haec autem in gratiae Oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat, inde a consensu quem in Annuntiatione fideliter praebuit, quemque sub cruce incunctanter sustinuit, usque ad perpetuam omnium electorum consummationem. In coelis enim …
  10. 970 ...ipsa est Mater nostra in ordine gratiae « Mariae autem maternum munus erga homines [...] Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nec minuit, sed virtutem eius ostendit. Omnis enim salutaris beatae Virginis influxus [...] ex superabundantia meritorum Christi profluit, …
  11. 971 II. Beatae Virginis cultus « Beatam me dicent omnes generationes » ( Lc 1,48). « Ecclesiae pietas erga beatam Mariam Virginem pertinet ad naturam ipsam christiani cultus ». 540 Beata Virgo « speciali cultu ab Ecclesia …
  12. 972 III. Maria – icon eschatologica Ecclesiae Postquam de Ecclesia, de eius origine, de missione eius atque de eius destinatione sumus locuti, melius concludere non possumus quam erga Mariam vertens intuitum ut in illa contemplemur quid Ecclesia in suo …
  13. 973 Compendium Maria, verbum « Fiat » in Annuntiatione pronuntians atque sic mysterio Incarnationis suum donans consensum, iam toti cooperatur operi quod eius Filius adimplere debet. Ipsa est Mater ubicumque Ille Salvator est atque …
  14. 974 Compendium Beatissima Virgo Maria, peracto suae vitae terrestris cursu, corpore et anima in gloriam caelestem assumpta est, ubi ipsa iam Resurrectionis Filii sui participat gloriam, omnium membrorum corporis Eius anticipans resurrectionem .
  15. 975 Compendium « Credimus sanctissimam Dei Genetricem, novam Hevam, Matrem Ecclesiae, caelitus nunc materno pergere circa Christi membra munere fungi ». 546
  16. 976 ARTICULUS 10 «CREDO REMISSIONEM PECCATORUM» Symbolum Apostolicum fidem de peccatorum remissione cum fide in Spiritum Sanctum coniungit, sed etiam cum fide de Ecclesia et de sanctorum communione. Christus resuscitatus, Apostolis Suis donans Spiritum Sanctum, eis Suam propriam …
  17. 977 I. Unum Baptisma in remissionem peccatorum Dominus noster remissionem peccatorum ad fidem et Baptismum alligavit: « Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit » ( Mc 16,15-16). Baptismus est primum …
  18. 978 I. Unum Baptisma in remissionem peccatorum « Venia, cum primum fidem profitentes sacro baptismo abluimur, adeo cumulate nobis datur, ut nihil aut culpae delendum, sive ea origine contracta, sive quid propria voluntate omissum vel commissum sit, aut poenae …
  19. 979 I. Unum Baptisma in remissionem peccatorum Quis, in hoc proelio cum inclinatione ad malum, sat esset strenuus et vigilans ad omne vulnus peccati vitandum? « Cum igitur necesse fuerit in Ecclesia potestatem esse peccata remittendi alia etiam ratione …
  20. 980 I. Unum Baptisma in remissionem peccatorum Per Paenitentiae sacramentum, baptizatus potest cum Deo et cum Ecclesia reconciliari: « Merito Paenitentia "laboriosus quidam Baptismus" 550 a sanctis Patribus dictus [...] [est]. Est autem hoc sacramentum Paenitentiae lapsis post Baptismum …