Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 861 Episcopi Apostolorum successores Apostoli « ut missio ipsis concredita post eorum mortem continuaretur, cooperatoribus suis immediatis, quasi per modum testamenti, demandaverunt munus perficiendi et confirmandi opus ab ipsis inceptum, commendantes illis ut attenderent universo gregi, …
  2. 862 Episcopi Apostolorum successores « Sicut autem permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, ita permanet munus Apostolorum pascendi Ecclesiam, ab ordine sacrato Episcoporum iugiter exercendum ». Propterea docet Ecclesia …
  3. 863 Apostolatus Tota Ecclesia est apostolica quatenus, per successores Petri et Apostolorum, in fidei et vitae communione cum origine permanet sua. Tota Ecclesia est apostolica quatenus in mundum « mittitur » universum; omnia Ecclesiae …
  4. 864 Apostolatus « Cum Christus missus a Patre totius apostolatus Ecclesiae fons et origo sit, patet fecunditatem apostolatus » tam ministrorum ordinatorum quam laicorum « pendere ex ipsorum cum Christo vitali unione ». 382 …
  5. 865 Apostolatus Ecclesia est una, sancta, catholica et apostolica in sua profunda et ultima identitate, quia in ea iam exsistit et in fine temporum adimplebitur « Regnum caelorum », « Regnum Dei », 384 …
  6. 866 Compendium Ecclesia est una: ipsa unum habet Dominum, unam profitetur fidem, ex uno nascitur Baptismo, nonnisi unum efformat corpus, uno vivificatum Spiritu, in ordine ad unam spem , 388 in cuius impletione omnes …
  7. 867 Compendium Ecclesia est sancta: Sanctissimus Deus eius est auctor; Christus eius Sponsus est, qui tradidit Semetipsum ut eam sanctificaret; Spiritus sanctitatis eam vivificat. Licet peccatores amplectatur, ipsa est sine peccato ex peccatoribus facta. …
  8. 868 Compendium Ecclesia est catholica: ipsa totalitatem annuntiat fidei; in se fert et administrat mediorum salutis plenitudinem; ipsa mittitur ad omnes gentes; ad omnes homines se dirigit; omnia amplectitur tempora; ipsa « natura sua …
  9. 869 Compendium Ecclesia est apostolica: ipsa est super fundamentis mansuris aedificata: duodecim Apostolos Agni ; 390 ipsa est indestructibilis; 391 ipsa in veritate servatur infallibiliter; Christus eam per Petrum et alios gubernat Apostolos, praesentes …
  10. 870 Compendium « Unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur, [...] subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata, licet extra eius compaginem elementa …
  11. 871 Paragraphus 4 CHRISTIFIDELES: HIERARCHIA, LAICI, VITA CONSECRATA « Christifideles sunt qui, utpote per Baptismum Christo incorporati, in populum Dei sunt constituti, atque hac ratione muneris Christi sacerdotalis, prophetici et regalis suo modo participes facti, secundum propriam cuiusque condicionem, ad …
  12. 872 Paragraphus 4 CHRISTIFIDELES: HIERARCHIA, LAICI, VITA CONSECRATA « Inter christifideles omnes, ex eorum quidem in Christo regeneratione, vera viget quoad dignitatem et actionem aequalitas, qua cuncti, secundum propriam cuiusque condicionem et munus, ad aedificationem corporis Christi cooperantur ». 394
  13. 873 Paragraphus 4 CHRISTIFIDELES: HIERARCHIA, LAICI, VITA CONSECRATA Differentiae ipsae quas Dominus inter corporis Sui membra ponere voluit, eius unitatem servant eiusque missionem. Quia « est in Ecclesia diversitas ministerii, sed unitas missionis. Apostolis eorumque successoribus a Christo collatum est …
  14. 874 Cur ministerium ecclesiale? Ipse Christus est ministerii fons in Ecclesia. Ipse illud instituit illique auctoritatem et missionem, directionem praebuit et finalitatem: « Christus Dominus, ad populum Dei pascendum semperque augendum, in Ecclesia Sua varia ministeria …
  15. 875 Cur ministerium ecclesiale? « Quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? » ( Rom 10,14-15). Nemo, nec individuum ullum neque ulla communitas, potest sibi ipsi Evangelium …
  16. 876 Cur ministerium ecclesiale? Intrinsece coniuncta naturae sacramentali ministerii ecclesialis est eius indoles servitii . Ministri etenim, prorsus dependentes a Christo qui missionem praebet et auctoritatem, vere sunt « servi Christi » 398 ad imaginem Christi …
  17. 877 Cur ministerium ecclesiale? Eodem modo, sacramentalis naturae ministerii ecclesialis est ut indolem collegialem habeat. Revera, Dominus Iesus, inde ab initio Sui ministerii, Duodecim instituit, « novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae » originem. 400 Simul …
  18. 878 Cur ministerium ecclesiale? Naturae denique sacramentalis est ministerii ecclesialis ut habeat indolem personalem . Si Christi ministri in communione agunt, etiam semper modo agunt personali. Unusquisque personaliter vocatur: « Tu me sequere » ( Io …
  19. 879 Cur ministerium ecclesiale? Ministerium sacramentale in Ecclesia est igitur servitium in nomine Christi exercitum. Hoc indolem habet personalem et formam collegialem. Haec in vinculis efficitur inter collegium episcopale et eius caput, Successorem Petri, et in …
  20. 880 Collegium episcopale eiusque caput, Romanus Pontifex Christus, Duodecim condens, « ad modum collegii seu coetus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum praefecit ». 403 « Sicut statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium apostolicum constituunt, …