Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2381 IV. Offensae contra matrimonii dignitatem Adulterium quaedam est iniustitia. Qui illud committit, a suis deficit obligationibus. Foederis frangit signum quod vinculum est matrimoniale, alterius coniugis laedit ius et matrimonii attentat institutionem, contractum violans qui illam fundat. Bonum …
  2. 2382 Divortium Dominus Iesus originali institit intentioni Creatoris qui matrimonium volebat indissolubile. 269 Abrogat tolerantias quae in Legem veterem irrepserant. 270 Inter baptizatos, « Matrimonium ratum et consummatum nulla humana potestate nullaque causa, praeterquam …
  3. 2383 Divortium Coniugum separatio , vinculo matrimoniali permanente, quibusdam in casibus iure canonico praevisis, potest esse legitima. 272 Si divortium civile unus restat modus ad quaedam iura legitima praestanda, filiorum curam vel patrimonii defensionem, …
  4. 2384 Divortium Divortium gravis est contra legem naturalem offensa. Contractum simul usque ad mortem vivendi, libere a coniugibus initum, frangere conatur. Divortium iniuriam infert salutis Foederi, cuius sacramentale Matrimonium est signum. Novam contrahere unionem, …
  5. 2385 Divortium Divortium suam indolem pravam etiam habet ex inordinatione quam in familiarem cellulam introducit et in societatem. Haec inordinatio damna gravia secum fert: pro coniuge, qui se derelictum invenit; pro filiis, parentum separatione …
  6. 2386 Divortium Fieri potest ut alter ex coniugibus victima sit innocens divortii lege civili declarati; hic tunc praeceptum morale non infringit. Notabilis est differentia inter coniugem qui cum sinceritate nisus est ut Matrimonii sacramento …
  7. 2387 Aliae contra dignitatem matrimonii offensae Tragoedia intelligitur illius qui, ad Evangelium volens converti, se perspicit obligatum ad unam vel plures repudiandas mulieres, cum quibus vitae coniugalis particeps fuit per annos. Attamen polygamia cum lege morali non concordat. …
  8. 2388 Aliae contra dignitatem matrimonii offensae Incestus relationes indicat intimas inter consanguineos et propinquos, in gradu qui matrimonium vetat inter illos. 276 Sanctus Paulus huic culpae speciatim gravi inurit notam: « Omnino auditur inter vos fornicatio et talis …
  9. 2389 Aliae contra dignitatem matrimonii offensae Ad incestum referri possunt abusus sexuales ab adultis patrati in pueros et adulescentes eorum custodiae concreditos. Culpa tunc duplicatur scandaloso facinore peracto contra psychicam et moralem integritatem iuvenum, qui illo, sua vita …
  10. 2390 Aliae contra dignitatem matrimonii offensae Libera iunctio habetur, cum vir et mulier recusant iuridicam et publicam dare formam relationi intimitatem sexualem implicanti. Locutio fallax est: quidnam potest significare iunctio in qua personae invicem non obligantur et sic …
  11. 2391 Aliae contra dignitatem matrimonii offensae Plures hodie speciem quamdam « iuris ad experimentum » tunc postulant, cum intentio habetur matrimonium contrahendi. Quaecumque est propositi firmitas eorum qui se his praematuris vinciuntur relationibus sexualibus, « hae iunctiones non …
  12. 2392 Compendium « Amor est princeps et naturalis cuiusque hominis vocatio ». 280
  13. 2393 Compendium Deus, creaturam humanam virum creans et mulierem, utrumque pari donavit personali dignitate. Ad unumquemque pertinet, ad virum et mulierem, suam sexualem agnoscere et acceptare identitatem .
  14. 2394 Compendium Christus est castitatis exemplar. Omnis baptizatus vocatur ad vitam castam ducendam, unusquisque secundum suum proprium vitae statum .
  15. 2395 Compendium Castitas integrationem sexualitatis significat in persona. Dominii personalis secum fert tirocinium .
  16. 2396 Compendium Inter peccata graviter castitati contraria, notare oportet masturbationem, fornicationem, pornographiam et homosexuales usus .
  17. 2397 Compendium Foedus, quod coniuges libere contraxerunt, amorem implicat fidelem. Ipsum eis obligationem infert matrimonium suum custodire indissolubile .
  18. 2398 Compendium Fecunditas quoddam est matrimonii bonum, donum, finis. Coniuges, vitam donantes, Dei participant paternitatem .
  19. 2399 Compendium Nativitatum regulatio quemdam responsabilium paternitatis et maternitatis repraesentat aspectum. Legitimitas intentionum coniugum recursum non iustificat ad media moraliter inacceptabilia (exempli gratia ad sterilizationem directam vel ad contraconceptionem) .
  20. 2400 Compendium Adulterium et divortium, polygamia et libera iunctio graves sunt offensae contra matrimonii dignitatem .