Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2301 Mortuorum observantia Cadaverum sectio et inspectio (autopsia) moraliter potest admitti legalis indagationis et scientificae investigationis causa. Gratuita organorum post mortem donatio legitima est et potest esse meritoria. Ecclesia cremationem permittit nisi haec dubium fidei …
  2. 2302 Pax Dominus noster, praeceptum commemorans: « Non occides » ( Mt 5,21), cordis postulat pacem et irae interfectricis atque odii immoralitatem denuntiat: Ira est vindictae optatum. « Appetere vindictam propter malum eius qui …
  3. 2303 Pax Odium voluntarium caritati est contrarium. Odium proximi peccatum est, cum homo illi malum vult deliberate. Odium proximi grave est peccatum, cum quis illi damnum grave deliberate exoptat. « Ego autem dico vobis: …
  4. 2304 Pax Vitae humanae observantia et progressus pacem postulant. Pax non est tantum belli absentia et ad virium adversarum servandum aequilibrium non reducitur. Pax nequit super terram obtineri sine tutela bonorum personarum, libera inter …
  5. 2305 Pax Terrena pax imago et fructus est pacis Christi , qui est « Princeps pacis » ( Is 9,5) messianicae. Per sanguinem crucis Suae interfecit inimicitiam in Semetipso, 204 homines reconciliavit cum Deo …
  6. 2306 Pax Qui actioni violentae renuntiant et cruentae, et pro iurium hominis tutela ad defensionis recurrunt media quae debilioribus praesto sunt, caritati evangelicae reddunt testimonium, dummodo hoc sine iurium atque officiorum aliorum hominum et …
  7. 2307 Bellum vitare Quintum praeceptum voluntariam vitae humanae prohibet destructionem. Ecclesia, propter mala et iniustitias quae omne bellum secum fert, singulos instanter adhortatur ad orandum et operandum, ut bonitas divina nos ab antiqua belli liberet …
  8. 2308 Bellum vitare Singuli cives et gubernantes agere tenentur ad bella vitanda. « Quamdiu autem periculum belli aderit, auctoritasque internationalis competens congruisque viribus munita defuerit, tamdiu, exhaustis quidem omnibus pacificae tractationis subsidiis, ius legitimae defensionis …
  9. 2309 Bellum vitare Strictas condiciones legitimae defensionis vi militari oportet severe considerare. Talis decisionis gravitas eam condicionibus legitimitatis moralis subigit rigorosis. Requiritur simul: — damnum ab aggressore nationi vel nationum communitati inflictum esse diuturnum, grave …
  10. 2310 Bellum vitare Publicae potestates hoc in casu habent ius et officium civibus imponendi necessaria officia ad nationem defendendam . Qui sese, in vita militari, patriae dedunt servitio, securitatis et libertatis populorum sunt ministri. Si …
  11. 2311 Bellum vitare Publicae potestates cum aequitate casibus providebunt eorum qui, ob conscientiae motiva, armorum recusant usum, dum humanae communitati servire alia forma teneantur. 210
  12. 2312 Bellum vitare Ecclesia et humana ratio permanentem declarant validitatem legis moralis, perdurantibus armatis conflictionibus . « Nec bello infeliciter iam exorto, eo ipso omnia inter partes adversas licita fiunt ». 211
  13. 2313 Bellum vitare Non-praeliantes, vulneratos milites et bello captos oportet observare et humaniter tractare. Actiones iuri gentium et eius universalibus principiis deliberate contrariae, et etiam iussiones quae illas praecipiunt, sunt crimina. Caeca quaedam oboedientia non …
  14. 2314 Bellum vitare « Omnis actio bellica quae in urbium integrarum vel amplarum regionum cum earum incolis destructionem indiscriminatim tendit, est crimen contra Deum et ipsum hominem, quod firmiter et incunctanter damnandum est ». 212 …
  15. 2315 Bellum vitare Armorum accumulatio multis quasi modus videtur inopinatus ad possibiles adversarios a bello dissuadendos. In illa medium perspiciunt efficacissimum capax praestandi pacem inter nationes. Hic dissuassionis modus graves morales exigit exceptiones. Ad congerenda …
  16. 2316 Bellum vitare Armorum productio et commercium bonum nationum et communitatis internationalis afficiunt commune. Proinde publicae auctoritates ius habent et officium ea ordinandi. Commodorum privatorum vel publicorum brevi tempore quaestus legitima non efficit incepta quae …
  17. 2317 Bellum vitare Iniustitiae et excessivae in re oeconomica et sociali inaequalitates, invidia, diffidentia et superbia quae inter homines pullulant et nationes, constanter paci minantur bellaque causant. Quidquid fit ad has perturbationes superandas, confert ad …
  18. 2318 Compendium « In [...] [ Dei ] manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis » ( Iob 12,10).
  19. 2319 Compendium Omnis vita humana, inde a conceptionis momento usque ad mortem, sacra est, quia persona humana est propter se ipsam volitam ad imaginem et similitudinem Dei vivi et sancti .
  20. 2320 Compendium Creaturae humanae occisio dignitati personae et sanctitati Creatoris graviter est contraria .