Ad argumentum ire
-
2121
Irreligio
Simonia 71 definitur sicut rerum spiritualium emptio vel venditio. Simoni mago, qui spiritualem volebat emere potestatem quam in Apostolis perspiciebat operari, respondet Petrus: « Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum …
→
-
2122
Irreligio
« Minister, praeter oblationes a competenti auctoritate definitas, pro sacramentorum administratione nihil petat, cauto semper ne egentes priventur auxilio sacramentorum ratione paupertatis ». 73 Competens auctoritas has « oblationes » determinat ratione …
→
-
2123
Atheismus
« Multi [...] ex coaevis nostris hanc intimam ac vitalem cum Deo coniunctionem nequaquam perspiciunt aut explicite reiiciunt, ita ut atheismus inter gravissimas huius temporis res adnumerandus sit ». 75
→
-
2124
Atheismus
Atheismi nomen ad phaenomena extenditur valde diversa. Frequens eius forma practicus est materialismus qui ad spatium et tempus suas necessitates limitat suasque ambitiones. Humanismus atheus false considerat hominem talem esse qui « …
→
-
2125
Atheismus
Atheismus, quatenus Dei exsistentiam reiicit vel recusat, peccatum est contra virtutem religionis. 78 Huius culpae imputatio potest ample minui propter intentiones et adiuncta. In genesi et diffusione atheismi, « partem non parvam …
→
-
2126
Atheismus
Atheismus saepe falsa autonomiae humanae fundatur conceptione, eo perducta usque ad reiectionem omnis dependentiae a Deo. 80 Tamen agnitio Dei dignitati hominis nequaquam opponitur, « cum huiusmodi dignitas in Ipso Deo fundetur …
→
-
2127
Agnosticismus
Agnosticismus complures induit formas. Quibusdam in casibus, agnosticus Deum negare respuit; e contra, exsistentiam postulat entis transcendentis quod se revelare nequiret et de quo nemo quidquam dicere posset. In aliis casibus, agnosticus …
→
-
2128
Agnosticismus
Agnosticismus potest quandoque indagationem Dei continere aliquam, sed pariter indifferentismum, fugam coram ultima exsistentiae quaestione, et conscientiae moralis pigritiam potest significare. Agnosticismus nimis saepe atheismo aequivalet practico.
→
-
2129
IV. « Non facies tibi sculptile... »
Iniunctio divina prohibitionem implicabat omnis repraesentationis Dei per manum hominis. Deuteronomium explicat: « Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis; ne forte corrupti …
→
-
2130
IV. « Non facies tibi sculptile... »
In Vetere tamen Testamento, Deus iniunxit vel permisit institutionem imaginum, quae symbolice ducerent ad salutem per Verbum incarnatum: sic serpens aeneus, 83 Arca Foederis et cherubim. 84
→
-
2131
IV. « Non facies tibi sculptile... »
Septimum Concilium Oecumenicum, Nicaeae (anno 787), Verbi incarnati nisum mysterio, contra iconoclastas, cultum iustificavit iconum: illarum Christi, sed etiam illarum Dei Genetricis, angelorum et sanctorum omnium. Per Suam Incarnationem, Filius Dei novam …
→
-
2132
IV. « Non facies tibi sculptile... »
Cultus christianus imaginum contrarius non est primo praecepto quod idola prohibet. Re vera, « imaginis honor ad exemplar transit », 85 et « qui adorat imaginem, adorat in ea depicti subsistentiam ». …
→
-
2133
Compendium
« Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua » ( Dt 6,5).
→
-
2134
Compendium
Primum mandatum hominem vocat ad credendum in Deum, ad sperandum in Eo et ad Eum amandum super omnia .
→
-
2135
Compendium
« Dominum Deum tuum adorabis » ( Mt 4,10). Deum adorare, Eum orare, Ei offerre cultum qui ad Eum pertinet, promissiones et vota implere Ei facta, virtutis religionis sunt actus, qui ab …
→
-
2136
Compendium
Officium cultum authenticum Deo tribuendi hominem individualiter respicit et socialiter .
→
-
2137
Compendium
Homo debet potestatem habere privatim publiceque religionem libere profitendi . 88
→
-
2138
Compendium
Superstitio est aberratio cultus quem vero tribuimus Deo. In idololatria manifestatur, sicut etiam in diversis formis divinationis et magiae .
→
-
2139
Compendium
Actio Deum tentandi, verbis vel actibus, sacrilegium, simonia peccata sunt irreligionis a primo mandato prohibita .
→
-
2140
Compendium
Atheismus, quatenus exsistentiam Dei reiicit vel recusat, contra primum praeceptum est peccatum.
→