Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2021 Compendium Gratia est auxilium quod Deus nobis praebet ad nostrae respondendum vocationi ut Eius filii efficiamur adoptivi. Ea nos in intimitatem vitae trinitariae introducit.
  2. 2022 Compendium Divinum in opere gratiae inceptum liberam hominis responsionem praevenit, praeparat et suscitat. Gratia profundis libertatis humanae respondet aspirationibus; eam appellat ad secum cooperandum eamque perficit .
  3. 2023 Compendium Gratia sanctificans donum est gratuitum, quod Deus nobis praebet, vitae Eius, a Spiritu Sancto in nostram animam infusae ad eidem medendum a peccato eamque sanctificandam .
  4. 2024 Compendium Gratia sanctificans nos « Deo gratos » reddit. Charismata, gratiae speciales Spiritus Sancti, ad gratiam sanctificantem ordinantur et tamquam scopum bonum Ecclesiae habent commune. Deus etiam per multiplices gratias actuales agit quae …
  5. 2025 Compendium Pro nobis coram Deo meritum non est nisi quod liberum Dei consequitur consilium, hominem sociandi operi Suae gratiae. Meritum imprimis pertinet ad Dei gratiam, secundo loco ad hominis cooperationem. Hominis meritum ad …
  6. 2026 Compendium Spiritus Sancti gratia, propter nostram adoptivam filiationem, potest nobis verum conferre meritum secundum iustitiam Dei gratuitam. Caritas est in nobis praecipuus meriti coram Deo fons .
  7. 2027 Compendium Nemo primam potest mereri gratiam quae conversionis est origo. Sub Spiritus Sancti motione, pro nobismet ipsis et pro aliis gratias omnes possumus mereri utiles ad perveniendum in vitam aeternam, sicut etiam bona …
  8. 2028 Compendium « Omnes christifideles [...] ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem » vocantur . 252 « In virtute vero hunc ab Apostolo perfectionis terminum esse didicimus, quod nullus in ipsa sit terminus …
  9. 2029 Compendium « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me » ( Mt 16,24).
  10. 2030 ARTICULUS 3 ECCLESIA, MATER ET MAGISTRA In Ecclesia, in communione cum omnibus baptizatis, christianus suam adimplet vocationem. Ab Ecclesia, Dei accipit Verbum quod doctrinas continet « Legis Christi ». 254 Ab Ecclesia, sacramentorum recipit gratiam quae illum in …
  11. 2031 ARTICULUS 3 ECCLESIA, MATER ET MAGISTRA Moralis vita cultus est spiritualis . « Exhibemus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem », 255 in Christi corpore quod efformamus et in communione cum Eucharistiae Eius oblatione. In liturgia et …
  12. 2032 I. Vita moralis et Magisterium Ecclesiae Ecclesia, « columna et firmamentum veritatis » ( 1 Tim 3,15), « solemne Christi mandatum annuntiandi veritatem salutarem [...] ab Apostolis recepit ». 256 « Ecclesiae competit semper et ubique principia moralia …
  13. 2033 I. Vita moralis et Magisterium Ecclesiae Magisterium Pastorum Ecclesiae in re morali ordinarie in catechesi et in praedicatione exercetur, cum adiutorio operum theologorum et auctorum spiritualium. Sic a generatione in generationem, sub Pastorum ductu et vigilantia, doctrinae moralis …
  14. 2034 I. Vita moralis et Magisterium Ecclesiae Romanus Pontifex et Episcopi, tamquam « doctores authentici seu auctoritate Christi praediti, [...] populo sibi commisso fidem credendam et moribus applicandam praedicant ». 258 Magisterium ordinarium et universale Romani Pontificis et Episcoporum …
  15. 2035 I. Vita moralis et Magisterium Ecclesiae Gradus supremus participationis in auctoritate Christi a charismate praestatur infallibilitatis . Hoc « tantum patet quantum divinae Revelationis patet depositum »; 259 ad omnia etiam doctrinae, doctrina morali ibi inclusa, extenditur elementa, …
  16. 2036 I. Vita moralis et Magisterium Ecclesiae Magisterii auctoritas etiam ad specifica legis naturalis extenditur praecepta, quia eorum observantia, a Creatore postulata, necessaria est ad salutem. Ecclesiae Magisterium, in memoriam revocans legis naturalis praescripta, essentialem exercet partem sui prophetici …
  17. 2037 I. Vita moralis et Magisterium Ecclesiae Lex Dei, Ecclesiae concredita, tamquam via vitae et veritatis, fidelibus traditur. Fideles igitur habent ius 262 ut de salutaribus instruantur divinis praeceptis, quae iudicium purificant et rationi humanae vulneratae medentur per gratiam. …
  18. 2038 I. Vita moralis et Magisterium Ecclesiae Ecclesia, in opere docendi et applicandi doctrinam moralem christianam, eget Pastorum sedulitate, theologorum scientia, omnium christianorum hominumque bonae voluntatis adiumento. Fides et Evangelium ductum in rem unicuique experientiam praebent vitae « in …
  19. 2039 I. Vita moralis et Magisterium Ecclesiae Ministeria in spiritu servitii fraterni et obsequii erga Ecclesiam debent exerceri, in nomine Domini. 264 Conscientia insimul singulorum, in suo iudicio morali de suis actibus personalibus, vitare debet ne in consideratione individuali …
  20. 2040 I. Vita moralis et Magisterium Ecclesiae Sic potest inter christianos verus spiritus filialis erga Ecclesiam augescere. Ipse est normalis expansio gratiae baptismalis, quae nos in Ecclesiae genuit sinu et membra reddidit corporis Christi. Ecclesia, sua materna sollicitudine, nobis …