...donec omnia Ei subiiciantur

Numerus 671 Catechismi

Tamen Regnum Christi, iam in Eius Ecclesia praesens, nondum est absolutum « cum potestate et gloria magna » (Lc 21,27) 617 per Adventum Regis in terram. Adhuc Regnum a potestatibus oppugnatur malis, 618 quamquam hae iam in radice sunt per Christi Pascha victae. Donec omnia Ei fuerint submissa, 619 « donec [...] fuerint novi caeli et nova terra, in quibus iustitia habitat, Ecclesia peregrinans, in suis sacramentis et institutionibus, quae ad hoc aevum pertinent, portat figuram huius saeculi quae praeterit et ipsa inter creaturas degit quae ingemiscunt et parturiunt usque adhuc et exspectant revelationem filiorum Dei ». 620 Hac de causa, christiani orant, maxime in Eucharistia, 621 ad Christi properandum reditum, 622 Ei dicentes: « Veni, Domine » (Apc 22,20). 623

Fons publicus ↗