Christus iam per Ecclesiam regnat...

Numerus 670 Catechismi

Inde ab Ascensione, consilium Dei suam ingressum est adimpletionem. Iam sumus in « novissima hora » (1 Io 2,18). 613 « Iam ergo fines saeculorum ad nos pervenerunt et renovatio mundi irrevocabiliter est constituta atque in hoc saeculo reali quodam modo anticipatur: etenim Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta insignitur ». 614 Regnum Christi suam praesentiam per signa miraculosa iam manifestat, 615 quae eius per Ecclesiam comitantur nuntium. 616

Fons publicus ↗