Paragraphus 1 CHRISTUS DESCENDIT AD INFEROS
Numerus 633 Catechismi
Scriptura mansionem mortuorum in quam Christus mortuus descendit, inferos appellat, Sheol vel Αιδην 533 quia illi qui ibi inveniuntur, visione privantur Dei. 534 Talis est revera, Redemptorem exspectando, casus omnium mortuorum, impiorum vel iustorum, 535 id quod non significat eorum sortem esse eamdem, sicut Iesus ostendit in parabola pauperis Lazari recepti « in sinum Abrahae ». 536 « Horum igitur piorum animas qui in sinu Abrahae Salvatorem exspectabant, Christus Dominus ad inferos descendens liberavit ». 537 Iesus ad inferos non descendit ut damnatos liberaret 538 neque ut damnationis destrueret infernum, 539 sed ut iustos liberaret qui Illum praecesserant. 540