I. Iesus et Lex

Numerus 582 Catechismi

Iesus, ulterius procedens, de puritate alimentorum perfecit Legem, tanti momenti in vita quotidiana Iudaeorum, eius sensum aperiens « paedagogicum » 372 per interpretationem divinam: « Omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, [...] — purgans omnes escas. Dicebat autem: Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; ab intus enim de corde hominum, cogitationes malae procedunt » (Mc 7,18-21). Iesus, interpretationem Legis definitivam tradens cum auctoritate divina, inventus est in oppositione ad quosdam Legis doctores qui Eius interpretationem non accipiebant, licet signis divinis confirmatam quae illam comitabantur. 373 Hoc peculiariter valet de sabbati quaestione: Iesus saepe cum argumentis rabbinicis 374 commemorat requiem sabbati non perturbari Dei 375 vel proximi servitio 376 quod Eius praestant sanationes.

Fons publicus ↗