I. Iesus et Lex
Numerus 581 Catechismi
Iesus Iudaeorum et eorum spiritualium ducum apparuit oculis tamquam « rabbi ». 367 Ipse saepe intra rabbinicam Legis interpretationem est argumentatus. 368 Sed simul Iesus necessario Legis doctores collidebat quia Se ad Suam proponendam interpretationem inter illas eorum non restringebat; « erat enim docens eos sicut potestatem habens et non sicut scribae eorum » (Mt 7,29). In Eo, idem Verbum Dei quod resonaverat in Sinai ad Legem scriptam Moysi donandam, Se iterum praebet audiendum in monte beatitudinum. 369 Hoc Verbum Legem non abolet, sed adimplet, eius ultimam interpretationem modo suppeditans divino: « Audistis quia dictum est antiquis [...]. Ego autem dico vobis » (Mt 5,33-34). Ipse, cum hac eadem divina auctoritate quasdam reprobat « traditiones humanas » 370 Pharisaeorum quae rescindunt verbum Dei. 371