Liturgia Horarum
Numerus 1175 Catechismi
Liturgia Horarum est destinata ut totius populi Dei fiat oratio. In ea enim Ipse Christus « sacerdotale munus per ipsam Suam Ecclesiam pergit » 120 exercere; unusquisque, secundum suum munus in Ecclesia proprium et vitae suae adiuncta, in ea participat: sacerdotes quia, quatenus ministerio pastorali addicti, vocati sunt ut in oratione et ministerio verbi assidui permaneant; 121 religiosi et religiosae propter suae vitae consecratae charisma; 122 omnes fideles secundum suam possibilitatem. « Curent animarum Pastores ut Horae praecipuae, praesertim Vesperae, diebus Dominicis et festis sollemnioribus, in ecclesia communiter celebrentur. Commendatur ut et ipsi laici recitent Officium divinum, vel cum sacerdotibus, vel inter se congregati, quin immo unusquisque solus ». 123