Liturgia Horarum

Numerus 1174 Catechismi

Christi mysterium, Eius Incarnatio Eiusque Pascha, quod in Eucharistia, praesertim in congregatione dominicali, celebramus, tempus uniuscuiusque diei penetrat et transfigurat per liturgiae Horarum celebrationem, per « Officium divinum ». 115 Hoc celebrationis officium apostolicis hortationibus « ad orandum sine intermissione » 116 fideliter obsequens, « ita est constitutum ut totus cursus diei ac noctis per laudem Dei consecretur ». 117 « Orationem publicam Ecclesiae » 118 constituit, in qua fideles (clerici, religiosi et laici) regale exercent baptizatorum sacerdotium. Liturgia Horarum, « forma probata » ab Ecclesia cum celebratur, « vere vox est ipsius Sponsae, quae Sponsum alloquitur, immo etiam oratio Christi cum Ipsius corpore ad Patrem ». 119

Fons publicus ↗