Sacra Scriptura
41 numeri
- 131 V. De sacra Scriptura in Ecclesiae vita « Tanta autem Verbo Dei vis ac virtus inest, ut Ecclesiae sustentaculum ac vigor, et Ecclesiae filiis fidei robur, animae cibus, vitae spiritualis fons purus et perennis exstet ». 131 « Christifidelibus …
- 132 V. De sacra Scriptura in Ecclesiae vita « Sacrae Paginae studium sit veluti anima sacrae theologiae. Eodem autem Scripturae verbo etiam ministerium verbi, pastoralis nempe praedicatio, catechesis omnisque instructio christiana, in quo homilia liturgica eximium locum habeat oportet, salubriter …
- 133 V. De sacra Scriptura in Ecclesiae vita Ecclesia « christifideles omnes [...] vehementer peculiariterque exhortatur, ut frequenti divinarum Scripturarum lectione "eminentem scientiam Iesu Christi" ( Phil 3,8) ediscant. "Ignoratio enim Scripturarum ignoratio Christi est" ». 134
- 134 Compendium Omnis Scriptura divina unus liber est, et hic unus liber est Christus , « quia omnis Scriptura divina de Christo loquitur, et omnis Scriptura divina in Christo impletur ». 135
- 135 Compendium « Sacrae autem Scripturae Verbum Dei continent et, quia inspiratae, vere Verbum Dei sunt ». 136
- 136 Compendium Deus sacrae Scripturae est auctor humanos eius auctores inspirans; Ipse in illis et per illos agit. Sic praestat eorum scripta sine errore veritatem docere salutarem. 137
- 137 Compendium Scripturarum inspiratarum interpretatio debet imprimis ad id attendere quod Deus per sacros auctores, nostrae salutis causa, revelare voluit. Id quod a Spiritu venit, nonnisi per Spiritus actionem plene intelligitur . 138
- 138 Compendium Ecclesia 46 libros Veteris et 27 libros Novi Testamenti, tamquam inspiratos, recipit et veneratur .
- 139 Compendium Quattuor Evangelia locum habent centralem quia Christus Iesus eorum est centrum .
- 140 Compendium Utriusque Testamenti unitas ex unitate consilii et Revelationis Dei promanat. Vetus Testamentum praeparat Novum, hoc autem Vetus adimplet; ambo se mutuo illuminant; utrumque est verum Verbum Dei .
- 141 Compendium « Divinas Scripturas sicut et ipsum corpus dominicum semper venerata est Ecclesia »; 139 utrumque totam vitam christianam nutrit et regit . « Lucerna pedibus meis verbum Tuum et lumen semitis meis …