← Omnia argumenta

Paenitentia et reconciliatio

67 numeri

  1. 1491 Compendium Poenitentiae sacramentum ex complexu trium actuum a poenitente peractorum et ex absolutione sacerdotis constituitur. Actus poenitentis sunt: poenitentia, confessio seu manifestatio peccatorum ad sacerdotem atque propositum reparationem adimplendi reparationisque opera .
  2. 1492 Compendium Poenitentia (etiam contritio appellata) debet a motivis inspirari quae a fide profluunt. Si poenitentia ex amore caritatis erga Deum concipitur, dicitur « perfecta »; si ipsa in aliis fundatur motivis, « imperfecta …
  3. 1493 Compendium Qui reconciliationem cum Deo et cum Ecclesia vult obtinere, sacerdoti omnia peccata gravia confiteri debet quae nondum est confessus et quorum recordatur postquam suam accurate examinavit conscientiam. Defectuum venialium confessio, quin in …
  4. 1494 Compendium Confessarius poenitenti adimpletionem proponit quorumdam actuum « satisfactionis » seu « poenitentiae » ad damnum a peccato causatum reparandum et ad habitus restaurandos qui Christi discipulo sunt proprii .
  5. 1495 Compendium Solummodo sacerdotes qui ab Ecclesiae auctoritate facultatem absolvendi receperunt, possunt peccata in nomine Christi dimittere .
  6. 1496 Compendium Effectus spirituales sacramenti Poenitentiae sunt: — reconciliatio cum Deo qua poenitens gratiam recuperat; — reconciliatio cum Ecclesia; — remissio poenae aeternae in quam quis per peccata incurrit mortalia; — remissio, saltem partialis, …
  7. 1497 Compendium Confessio peccatorum gravium individualis et integra, quam absolutio sequitur, unum medium permanet ordinarium pro reconciliatione cum Deo et cum Ecclesia .