← Omnia argumenta

Mors

15 numeri

  1. 1006 Mors « Coram morte aenigma condicionis humanae maximum evadit ». 583 Quodam sensu, corporalis mors est naturalis, sed pro fide, de facto, « stipendia [...] peccati mors » ( Rom 6,23) est. 584 …
  2. 1007 Mors Mors terminus est vitae terrestris . Vitae nostrae mensurantur a tempore, in cuius cursu mutamur, senescimus et, sicut apud omnia entia terrae viventia, mors tamquam finis normalis apparet vitae. Haec mortis ratio …
  3. 1008 Mors Mors consequentia est peccati . Ecclesiae Magisterium, authenticus affirmationum sacrae Scripturae 586 et Traditionis interpres, docet mortem in mundum ingressam esse propter hominis peccatum. 587 Quamquam homo naturam possidebat mortalem, Deus illum …
  4. 1009 Mors Mors est a Christo transformata . Iesus, Filius Dei, etiam mortem est passus, ut condicionis humanae proprium est. Sed Ipse, non obstante Suo coram illa pavore, 590 eam assumpsit in actu totalis …
  5. 1010 Mortis christianae sensus Propter Christum, mors christiana sensum habet positivum. « Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum » ( Phil 1,21). « Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus » ( 2 …
  6. 1011 Mortis christianae sensus Deus ad Se hominem vocat in morte. Hac de causa, christianus relate ad mortem potest optatum experiri simile illi sancti Pauli: « desiderium » habeo « dissolvi et cum Christo esse » …
  7. 1012 Mortis christianae sensus Visio christiana mortis, 598 modo praeclaro, in liturgia exprimitur Ecclesiae: « Tuis enim fidelibus, Domine, vita mutatur, non tollitur, et, dissoluta terrestris huius incolatus domo, aeterna in caelis habitatio comparatur ». 599
  8. 1013 Mortis christianae sensus Mors finis est terrestris peregrinationis hominis, temporis gratiae et misericordiae quas Deus ei offert ad eius vitam terrestrem in rem deducendam secundum consilium divinum et ad eius ultimam decidendam sortem. « Expleto …
  9. 1014 Mortis christianae sensus Ecclesia nos hortatur ut ad horam mortis nostrae praeparemur (« A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine »: antiquae Litaniae sanctorum), ut Matrem Dei pro nobis « in hora mortis nostrae …
  10. 1015 Compendium « Caro salutis est cardo ». 603 Credimus in Deum qui est carnis Creator; credimus in Verbum carnem factum ut carnem redimeret; credimus resurrectionem carnis, culmen creationis et redemptionis carnis .
  11. 1016 Compendium Anima per mortem a corpore separatur, sed in resurrectione Deus vitam incorruptibilem corpori nostro reddet transformato, illud iterum nostrae coniungens animae. Sicut Christus resurrexit et in aeternum vivit, omnes nos ultimo resurgemus …
  12. 1017 Compendium « Credimus [...] veram resurrectionem huius carnis, quam nunc gestamus ». 604 Seminatur tamen in sepulcro corpus corruptibile, resurgit corpus incorruptibile , 605 « corpus spiritale » ( 1 Cor 15,44).
  13. 1018 Compendium Consequenter ad peccatum originale, homo debet corporalem subire mortem « a qua [...] si non peccasset subtractus fuisset ». 606
  14. 1019 Compendium Iesus, Filius Dei, mortem pro nobis est libere passus in totali et libera submissione voluntati Dei, Patris Sui. Sua Morte vicit mortem, possibilitatem salutis omnibus sic aperiens hominibus .
  15. 1020 ARTICULUS 12 « CREDO VITAM AETERNAM » Christianus qui suam propriam mortem cum illa Iesu coniungit, mortem videt tamquam adventum ad Ipsum et ingressum in vitam aeternam. Cum Ecclesia ultimo super morientem christianum verba veniae absolutionis Christi dixerit, ultimo …