Iustitia
27 numeri
- 1928 ARTICULUS 3 IUSTITIA SOCIALIS Societas iustitiam praestat socialem, cum condiciones adimplet quae associationibus et singulis individuis id obtinere permittunt quod illis secundum eorum naturam eorumque vocationem debetur. Iustitia socialis cum bono communi et cum auctoritatis conectitur …
- 1929 I. Personae humanae observantia Iustitia socialis non nisi in observantia transcendentis dignitatis hominis obtineri potest. Persona ultimus est scopus societatis quae ad illam ordinatur: Personae humanae dignitatis « defensio et provectio a Creatore nobis sunt commissae, …
- 1930 I. Personae humanae observantia Personae humanae observantia observantiam implicat iurium quae ab eius, tamquam creaturae, procedunt dignitate. Haec iura sunt praevia societati eique imponuntur. Legitimitatem fundant moralem omnis auctoritatis: societas, illa irridens vel illa in sua …
- 1931 I. Personae humanae observantia Personae humanae observantia observantiam huius supponit principii: « ut singuli proximum, nullo excepto, tamquam "alterum seipsum" considerare debeant, de eius vita et de mediis ad illam degendam necessariis rationem imprimis habentes ». …
- 1932 I. Personae humanae observantia Officium se efficiendi proximum alius eique active serviendi adhuc urgentius fit, quo ille est indigentior, in quacumque id sit ratione. « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » …
- 1933 I. Personae humanae observantia Idem officium extenditur ad illos qui aliter ac nos cogitant vel agunt. Christi doctrina eo usque pervenit ut offensarum requirat veniam. Eadem praeceptum amoris, quod proprium est novae Legis, ad omnes extendit …
- 1934 II. Aequalitas et differentiae inter homines Omnes homines, ad unius Dei imaginem creati, eadem anima rationali praediti, eamdem habent naturam eamdemque originem. Sacrificio Christi redempti, omnes appellantur ad eamdem beatitudinem divinam participandam: omnes ergo eadem gaudent dignitate.
- 1935 II. Aequalitas et differentiae inter homines Aequalitas inter homines essentialiter eorum dignitati personali innititur iuribusque quae ex ea manant: « Omnis [...] discriminandi modus in iuribus personae fundamentalibus, sive socialis sive culturalis, ob sexum, stirpem, colorem, socialem condicionem, …
- 1936 II. Aequalitas et differentiae inter homines Homo, cum in mundum venit, non omnibus gaudet quae ad vitae suae, corporalis et spiritualis, progressionem sunt necessaria. Ipse aliis eget. Differentiae apparent quae cum aetate, cum capacitatibus physicis, cum habilitatibus intellectualibus …
- 1937 II. Aequalitas et differentiae inter homines Hae differentiae ad propositum pertinent Dei qui vult alium ab alio ea recipere quibus eget, illosque, quibus « talenta » praesto sunt particularia, ea illis communicare qui eisdem egent. Differentiae personas ad …
- 1938 II. Aequalitas et differentiae inter homines Etiam iniquae inaequalitates exsistunt quae millia millium virorum et mulierum percutiunt. Ipsae Evangelio aperte contradicunt: « Aequalis personarum dignitas postulat ut ad humaniorem et aequam vitae condicionem deveniatur. Etenim nimiae inter membra …
- 1939 III. Humana solidarietas Solidarietatis principium, quod etiam « amicitiae » vel « caritatis socialis » nomine enuntiatur, exigentia est directa humanae et christianae fraternitatis: 177 Erroris caput « primum, tam late in praesens pernicioseque vulgatum, …
- 1940 III. Humana solidarietas Solidarietas imprimis in bonorum manifestatur distributione et in remuneratione laboris. Conatum etiam implicat pro ordine sociali iustiore in quo tensiones melius possint resolvi et in quo ipsae exitum conciliatum possint facilius invenire.
- 1941 III. Humana solidarietas Problemata socialia et oeconomica solvi nequeunt nisi cum omnium solidarietatis formarum adiutorio: solidarietatis pauperum inter se, divitum et pauperum, operariorum inter se, eorum qui in negotio laborem locant et eorum qui in …
- 1942 III. Humana solidarietas Solidarietatis virtus bonorum materialium ambitum excedit. Ecclesia spiritualia fidei distribuens bona, bonorum temporalium progressionem insuper adiuvit, cui saepe novas aperuit vias. Sic, per saeculorum decursum, verbum Domini ad effectum est deductum: « …
- 1943 Compendium Societas iustitiam praestat socialem, cum condiciones adimplet quae associationibus et singulis individuis id obtinere permittunt quod illis debetur .
- 1944 Compendium Personae humanae observantia alterum tamquam « alterum seipsum » considerat. Eadem observantiam supponit iurium fundamentalium, quae ex intrinseca personae profluunt dignitate .
- 1945 Compendium Aequalitas inter homines eorum dignitati personali innititur iuribusque quae ex ea derivantur .
- 1946 Compendium Differentiae inter personas ad consilium pertinent Dei qui vult nos mutuo aliis egere. Illae caritatem debent excitare .
- 1947 Compendium Aequalis personarum humanarum dignitas conatum exigit ad nimias inaequalitates sociales et oeconomicas reducendas. Eadem ad iniquarum inaequalitatum impellit suppressionem .
- 1948 Compendium Solidarietas virtus est eminenter christiana. Bonorum spiritualium adhuc magis quam materialium exercet participationem .
- 2437 V. Iustitia et solidarietas inter populos In ambitu internationali, inaequalitas subsidiorum et mediorum oeconomicorum talis est ut ipsa inter populos verum provocet « hiatum ». 319 Ex altera parte sunt illi qui progressionis media retinent et augent, ex …
- 2438 V. Iustitia et solidarietas inter populos Causae diversae indolis religiosae, politicae, oeconomicae et nummariae efficiunt « socialem quaestionem nunc ad universam coniunctionem inter homines [...] pertinere ». 320 Solidarietas necessaria est inter populos, quorum actiones politicae iam inter …
- 2439 V. Iustitia et solidarietas inter populos Nationes divites gravem habent moralem responsabilitatem erga illas quae per se ipsas suam progressionem nequeunt praestare vel ab ea tragicis historicis eventibus sunt impeditae. Officium est solidarietatis et caritatis; est etiam iustitiae …
- 2440 V. Iustitia et solidarietas inter populos Directum adiutorium apta est responsio necessitatibus immediatis, extraordinariis, causatis exempli gratia naturalibus ruinis, pestilentiis etc. Sed ipsum non sufficit ad gravia reparanda damna quae a statibus procedunt indigentiae neque ad providendum necessitatibus …
- 2441 V. Iustitia et solidarietas inter populos Dei augere sensum et sui ipsius cognitionem ad fundamentum pertinet totius integrae progressionis societatis humanae . Haec progressio bona multiplicat materialia eaque ad servitium collocat personae eiusque libertatis. Miseriam minuit et oeconomicum …
- 2442 V. Iustitia et solidarietas inter populos Ad Ecclesiae Pastores non pertinet in constructione politica et in vita sociali organizanda directe intervenire. Hoc munus pars est vocationis fidelium laicorum , qui suo proprio incepto cum suis concivibus agunt. Actio …