← Omnia argumenta

Gratia

14 numeri

  1. 1996 II. Gratia Nostra iustificatio a gratia venit Dei. Gratia est favor, auxilium gratuitum quod Deus nobis praebet ut Eius vocationi respondeamus: filios Dei fieri, 229 filios adoptivos, 230 divinae naturae participes 231 et vitae …
  2. 1997 II. Gratia Gratia est vitae Dei participatio , ea nos in vitae trinitariae introducit intimitatem: per Baptismum, christianus gratiam participat Christi, Capitis corporis Eius. Tamquam « filius adoptivus », deinceps Deum potest « Patrem …
  3. 1998 II. Gratia Haec vocatio ad vitam aeternam est supernaturalis . Prorsus a gratuito Dei dependet incepto, quia Ipse solus Seipsum revelare potest atque donare. Ea facultates superat intelligentiae et vires voluntatis humanae, sicut et …
  4. 1999 II. Gratia Christi gratia donum est gratuitum, quod Deus nobis praebet, vitae Eius per Spiritum Sanctum in animam nostram infusae ad eidem medendum a peccato eamque sanctificandam: illa est gratia sanctificans seu deificans , …
  5. 2000 II. Gratia Gratia sanctificans donum est habituale, dispositio stabilis et supernaturalis ipsam perficiens animam ut eam capacem efficiat vivendi cum Deo et propter Eius amorem agendi. Distinguendae sunt gratia habitualis , dispositio permanens ad …
  6. 2001 II. Gratia Praeparatio hominis ad gratiam accipiendam iam opus est gratiae. Haec necessaria est ut nostra suscitetur et sustineatur cooperatio ad iustificationem per fidem et ad sanctificationem per caritatem. Deus id in nobis perficit …
  7. 2002 II. Gratia Liberum Dei inceptum liberam hominis responsionem exigit, quia Deus hominem ad Suam creavit imaginem, ei, cum libertate, conferens potestatem Ipsum cognoscendi et amandi. Anima solummodo libere communionem ingreditur amoris. Deus immediate tangit …
  8. 2003 II. Gratia Gratia imprimis et praesertim donum est Spiritus qui nos iustificat et sanctificat. Sed gratia etiam illa dona includit quae Spiritus nobis largitur ad nos Suo operi sociandos, ad nos efficiendos capaces qui …
  9. 2004 II. Gratia Inter gratias speciales, oportet mentionem facere gratiarum status quae responsabilitatum vitae christianae et ministeriorum in Ecclesia comitantur exercitium: « Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis differentes; sive prophetiam secundum …
  10. 2005 II. Gratia Gratia, supernaturalis cum sit, nostrae se subducit experientiae et non nisi per fidem potest cognosci. Non possumus igitur nostris animi sensibus vel nostris operibus inniti ut exinde deducamus nos iustificatos esse vel …
  11. 2021 Compendium Gratia est auxilium quod Deus nobis praebet ad nostrae respondendum vocationi ut Eius filii efficiamur adoptivi. Ea nos in intimitatem vitae trinitariae introducit.
  12. 2022 Compendium Divinum in opere gratiae inceptum liberam hominis responsionem praevenit, praeparat et suscitat. Gratia profundis libertatis humanae respondet aspirationibus; eam appellat ad secum cooperandum eamque perficit .
  13. 2023 Compendium Gratia sanctificans donum est gratuitum, quod Deus nobis praebet, vitae Eius, a Spiritu Sancto in nostram animam infusae ad eidem medendum a peccato eamque sanctificandam .
  14. 2024 Compendium Gratia sanctificans nos « Deo gratos » reddit. Charismata, gratiae speciales Spiritus Sancti, ad gratiam sanctificantem ordinantur et tamquam scopum bonum Ecclesiae habent commune. Deus etiam per multiplices gratias actuales agit quae …