Conscientia moralis
27 numeri
- 1776 ARTICULUS 6 CONSCIENTIA MORALIS « In imo conscientiae legem homo detegit, quam ipse sibi non dat, sed cui oboedire debet, et cuius vox, semper ad bonum amandum et faciendum ac malum vitandum eum advocans, ubi oportet, …
- 1777 I. Iudicium conscientiae Conscientia moralis, 70 praesens in personae corde, ei iniungit, tempore opportuno, bonum peragere malumque evitare. Electiones etiam iudicat concretas, eas approbans quae bonae sunt, illas denuntians quae sunt malae. 71 Veritatis testatur …
- 1778 I. Iudicium conscientiae Conscientia moralis est rationis iudicium quo persona humana qualitatem moralem actus agnoscit concreti quem illa factura est, quem efficit vel quem perfecit. Homo in omnibus quae dicit vel facit, fideliter sequi tenetur …
- 1779 I. Iudicium conscientiae Oportet unumquemque adeo sibimetipsi esse praesentem ut suae conscientiae vocem audiat et sequatur. Haec interioritatis exigentia eo magis est necessaria quod vita nobis saepe adducit periculum ut ab omni reflexione, examine vel …
- 1780 I. Iudicium conscientiae Dignitas personae humanae rectitudinem conscientiae moralis implicat et exigit. Conscientia moralis perceptionem complectitur principiorum moralitatis (synderesim), eorum applicationem in occurrentibus circumstantiis per practicam rationum et bonorum discretionem et proinde iudicium de actibus …
- 1781 I. Iudicium conscientiae Conscientia responsabilitatem actuum effectorum permittit assumere. Si homo malum committit, iustum conscientiae iudicium potest in eo testis manere de universali veritate boni, simul ac de malitia eius electionis singularis. Sententia iudicii conscientiae …
- 1782 I. Iudicium conscientiae Homo ius habet secundum conscientiam et libere agendi, ut decisiones morales personaliter assumere possit. Homo « non est ergo cogendus, ut contra suam conscientiam agat. Sed neque impediendus est, quominus iuxta suam …
- 1783 II. Conscientiae efformatio Conscientia certior fieri et iudicium morale illustrari debent. Conscientia bene efformata recta est et verax. Sua enuntiat iudicia rationem sequens, secundum verum bonum a Creatoris sapientia volitum. Conscientiae educatio est necessaria hominibus …
- 1784 II. Conscientiae efformatio Conscientiae educatio munus est totius vitae. A prioribus annis, ipsa puerum suscitat ad cognitionem et praxim interioris legis a morali conscientia agnitae. Prudens educatio virtutem docet; ipsa a metu, a caeco sui …
- 1785 II. Conscientiae efformatio In conscientiae efformanda, Verbum Dei lux itineris est nostri; illud in fide et oratione proprium facere oportet atque in praxim adducere. Debemus quoque nostram examinare conscientiam respiciendo ad crucem Domini. Dona Spiritus …
- 1786 III. Secundum conscientiam eligere Conscientia, coram electione morali posita, potest sive iudicium rectum rationi et Legi divinae conforme ferre sive, e contra, iudicium erroneum quod ab eis discedit.
- 1787 III. Secundum conscientiam eligere Homo quandoque in condicionibus invenitur quae iudicium morale minus certum et decisionem efficiunt difficilem. Ipse tamen semper quaerere debet quod iustum est et bonum, atque voluntatem Dei in Lege divina expressam discernere.
- 1788 III. Secundum conscientiam eligere Ad hoc, homo conatur facta experientiae et signa temporum per prudentiae virtutem, per personarum prudentium consilia et per Spiritus Sancti Eiusque donorum adiutorium interpretari.
- 1789 III. Secundum conscientiam eligere In omnibus casibus quaedam applicantur regulae: — Nunquam licet malum facere ut ex eo bonum proveniat. — « Regula aurea »: « Omnia [...], quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et …
- 1790 IV. Iudicium erroneum Homo semper certo suae conscientiae debet oboedire iudicio. Si contra hoc deliberate ageret, se ipsum damnaret. Sed evenit conscientiam moralem in ignorantia versari et erronea ferre iudicia de actibus ponendis vel iam …
- 1791 IV. Iudicium erroneum Haec ignorantia saepe responsabilitati personali potest imputari. Hoc evenit, « cum homo de vero ac bono inquirendo parum curat, et conscientia ex peccati consuetudine paulatim fere obcaecatur ». 77 His in casibus, …
- 1792 IV. Iudicium erroneum Ignorantia Christi et Eius Evangelii, mala exempla ab aliis praebita, passionum servitus, postulatio male intellectae autonomiae conscientiae, reiectio auctoritatis Ecclesiae eiusque doctrinae, defectus conversionis et caritatis origo esse possunt deflexionum iudicii in …
- 1793 IV. Iudicium erroneum Si — e contra — ignorantia est invincibilis, vel iudicium erroneum sine subiecti moralis responsabilitate, malum a persona commissum non potest ei imputari. Ipsum nihilominus manet malum, privatio, deordinatio. Est ergo necessarium …
- 1794 IV. Iudicium erroneum Conscientia bona et pura illuminatur fide vera. Nam caritas simul procedit « de corde puro et conscientia bona et fide non ficta » ( 1 Tim 1,5): 78 « Quo magis ergo …
- 1795 Compendium « Conscientia est nucleus secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius ». 80
- 1796 Compendium Conscientia moralis est iudicium rationis quo persona humana moralem actus concreti agnoscit qualitatem .
- 1797 Compendium Pro homine qui malum commiserit, iudicium conscientiae eius pignus manet conversionis et spei .
- 1798 Compendium Conscientia bene efformata recta est et verax. Sua enuntiat iudicia rationem sequens, secundum verum bonum a Creatoris sapientia volitum. Unusquisque media assumere debet ad suam conscientiam efformandam .
- 1799 Compendium Conscientia, ante electionem moralem posita, potest ferre sive iudicium rectum rationi et Legi divinae conforme sive, e contra, iudicium erroneum quod ab eis discedit .
- 1800 Compendium Homo iudicio certo conscientiae suae semper debet oboedire .
- 1801 Compendium Conscientia moralis potest in ignorantia manere vel erronea ferre iudicia. Hae ignorantiae et hi errores non semper a culpabilitate sunt exempti .
- 1802 Compendium Verbum Dei gressibus nostris est lumen. Oportet illud in fide et oratione proprium facere, et in praxim ducere. Sic conscientia moralis efformatur .