II. Communio inter Ecclesiam caelestem et terrestrem

Numerus 956 Catechismi

Sanctorum intercessio: « Ex eo enim quod coelites intimius cum Christo uniuntur, totam Ecclesiam in sanctitatem firmius consolidant [...]. Non desinunt apud Patrem pro nobis intercedere, exhibentes merita quae per unum mediatorem Dei et hominum, Christum Iesum in terris sunt adepti. [...] Eorum proinde fraterna sollicitudine infirmitas nostra plurimum iuvatur »:517

« Nolite plorare, quia ego utilior ero vobis ad locum, ad quem vado, quam hic fuerim ».518
« In meo degere volo caelo, bonum faciens in terra ».519

Fons publicus ↗