Consecratio et missio: Regem annuntiare qui venit

Numerus 932 Catechismi

In Ecclesia quae est veluti sacramentum, id est signum et instrumentum vitae Dei, vita religiosa tamquam signum mysterii Redemptionis apparet peculiare. « Pressius » Christum sequi et imitari, « clarius » Eius manifestare exinanitionem, est « profundius » praesens, in corde Christi, esse coaetaneis suis. Illi qui in hac « arctiore » sunt via, suos fratres exemplo stimulant suo et « praeclarum et eximium testimonium reddunt, mundum transfigurari Deoque offerri non posse sine spiritu beatitudinum ».497

Fons publicus ↗