Munus regendi
Numerus 896 Catechismi
Bonus Pastor exemplar erit et « forma » muneris pastoralis Episcopi. Debilitatum suarum conscius, Episcopus « condolere potest iis qui ignorant et errant. Subditos, quos ut veros filios suos fovet [...], audire ne renuat. [...] Fideles autem Episcopo adhaerere debent sicut Ecclesia Iesu Christo, et sicut Iesus Christus Patri »: 435
« Omnes Episcopo obtemperate, ut Iesus Christus Patri, et presbyterio ut Apostolis; diaconos autem revereamini ut Dei mandatum. Separatim ab Episcopo nemo quidquam faciat eorum, quae ad Ecclesiam spectant ». 436