Munus docendi

Numerus 892 Catechismi

Assistentia divina etiam Apostolorum successoribus praebetur in communione cum Petri Successore docentibus, et peculiariter Episcopo Romano, totius Ecclesiae Pastori, cum, quin ad definitionem perveniant infallibilem et quin « modo definitivo » se exprimant, in Magisterii ordinarii exercitio doctrinam proponunt quae ad meliorem Revelationis ducit intelligentiam in rebus fidei et morum. Christifideles huic ordinario Magisterio « religioso animi obsequio adhaerere debent », 429 quod, licet ab assensu fidei distinguatur, illum tamen protrahit.

Fons publicus ↗