Collegium episcopale eiusque caput, Romanus Pontifex
Numerus 883 Catechismi
« Collegium autem seu corpus Episcoporum auctoritatem non habet, nisi simul cum Pontifice Romano, [...] ut capite eius intellegatur ». Hoc collegium, qua tale, « subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit, quae quidem potestas nonnisi consentiente Romano Pontifice exerceri potest ». 410