Ecclesia – iam ab origine mundi praefigurata

Numerus 760 Catechismi

« Mundus propter hanc [Ecclesiam] creatus est », dicebant christiani priorum temporum. 153 Deus mundum creavit intuitu communionis in vita Sua divina, communionis quae efficitur per « convocationem » hominum in Christum, et haec « convocatio » Ecclesia est. Ecclesia finis est omnium, 154 et ipsae dolorosae vicissitudines, sicut angelorum lapsus et hominis peccatum, permissae a Deo non fuerunt nisi ut occasio et medium ad totam Eius brachii extendendam virtutem, totam mensuram amoris quem mundo praebere volebat:

« Quemadmodum enim Eius voluntas est opus, et id mundus nominatur; ita etiam Eius propositum est hominum salus, et id vocatum est Ecclesia ». 155

Fons publicus ↗