Ecclesiae symbola

Numerus 753 Catechismi

In sacra Scriptura, multitudinem invenimus imaginum et figurarum quae inter se connectuntur, per quas Revelatio de Ecclesiae mysterio loquitur inexhauribili. Imagines ex Vetere Testamento desumptae variationes constituunt eiusdem ideae illis subiacentis, ideae « populi Dei ». In Novo Testamento, 129 omnes hae imagines novum inveniunt centrum eo quod Christus « Caput » fit huius populi, 130 qui exinde corpus est Eius. Circa hoc centrum imagines glomerantur « sive a vita pastorali vel ab agricultura, sive ab aedificatione aut etiam a familia et sponsalibus desumptae ». 131

Fons publicus ↗