ARTICULUS 2 DE TRANSMISSIONE REVELATIONIS DIVINAE
Numerus 74 Catechismi
Deus « omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2,4), id est, Christi Iesu.57 Oportet igitur ut Christus omnibus populis omnibusque annuntietur hominibus atque sic Revelatio usque ad terrae perveniat extrema.
« Quae Deus ad salutem cunctarum gentium revelaverat, eadem benignissime disposuit ut in aevum integra permanerent omnibusque generationibus transmitterentur ».58