Ultima Ecclesiae probatio

Numerus 677 Catechismi

Ecclesia gloriam Regni non ingredietur nisi per hoc ultimum Pascha, in quo Dominum suum in Eius Morte Eiusque sequetur Resurrectione. 646 Regnum igitur per Ecclesiae triumphum historicum non adimplebitur 647 secundum progressum quemdam ascendentem, sed per Dei victoriam de ultimo mali impetu, 648 quae faciet ut Eius Sponsa de caelo descendat. 649 Dei triumphus de mali eversione formam sumet Iudicii ultimi, 650 post ultimam cosmicam excussionem huius mundi qui transit. 651

Fons publicus ↗