Christus iam per Ecclesiam regnat...

Numerus 668 Catechismi

« Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur » (Rom 14,9). Christi Ascensio in caelum participationem significat Eius humanitatis in Ipsius Dei potentia et auctoritate. Iesus Christus est Dominus: omnem potestatem possidet in caelis et in terra. Ipse est « supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem », quia Pater « omnia subiecit sub pedibus Eius » (Eph 1,20-22). Christus universi mundi est Dominus 607 atque historiae. In Eo historia hominis et etiam tota creatio suam inveniunt « recapitulationem », 608 suum culmen transcendens.

Fons publicus ↗