ARTICULUS 6 IESUS « ASCENDIT AD CAELOS, SEDET AD DEXTERAM DEI PATRIS OMNIPOTENTIS »

Numerus 659 Catechismi

« Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei » (Mc 16,19). Corpus Christi, ab instanti Suae Resurrectionis, glorificatum est, ut id novae et supernaturales demonstrant proprietates, quibus exinde gaudet permanenter. 590 Sed per quadraginta dies, in quibus cum discipulis Suis familiariter manducabit et bibet 591 illosque circa Regnum instruet, 592 Eius gloria adhuc sub lineamentis humanitatis ordinariae manet velata. 593 Ultima Iesu apparitio ab irreversibili Eius humanitatis absolvitur ingressu in gloriam divinam a nube significatam 594 et a caelo, 595 ubi iam inde ad dexteram Dei sedet. 596 Ipse, modo prorsus exceptionali et unico, Paulo « tamquam abortivo » (1 Cor 15,8) manifestabitur in quadam ultima apparitione quae illum constituit Apostolum. 597

Fons publicus ↗