Deus populum Suum Israel efformat
Numerus 64 Catechismi
Per Prophetas, Deus populum Suum in salutis efformat spe, in exspectatione Foederis Novi et aeterni omnibus hominibus destinati46 et quod in cordibus erit inscriptum.47 Prophetae radicalem populi Dei annuntiant Redemptionem, ab omnibus eius infidelitatibus purificationem,48 salutem quae omnes complectetur nationes.49 Pauperes praesertim et humiles Domini50 hanc tenebunt spem. Sanctae mulieres, sicut Sara, Rebecca, Rachel, Miryam, Debora, Anna, Iudith, Esther, spem salutis Israel servaverunt vivam. Purissima huius spei imago est Maria.51