Christus Suo corpore in sepulcro

Numerus 626 Catechismi

Siquidem « Dux vitae » qui interfectus est 520 Idem utique est ac « Vivens qui resurrexit », 521 necessarium est Personam Filii Dei assumere perrexisse animam Suam Suumque corpus inter se per mortem separata:

« Quamvis igitur Christus ut homo mortem obierit, sanctaque Ipsius anima ab immaculato corpore distracta sit, divinitas tamen a neutro, hoc est, nec ab anima, nec a corpore quoquo modo seiuncta est: neque propterea Persona una in duas divisa fuit. Siquidem et corpus et anima simul ab initio in Verbi Persona exsistentiam habuerunt; ac licet in morte divulsa sint, utrumque tamen eorum unam Verbi Personam, qua subsisteret, semper habuit ». 522

Fons publicus ↗