« Iesus definito consilio Dei traditus »
Numerus 600 Catechismi
Omnia temporis momenta in sua actualitate praesentia sunt Deo. Ipse igitur consilium Suum « praedestinationis » stabilit aeternum, liberum uniuscuiusque hominis gratiae Suae responsum includens in eo: « Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum Tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel, 443 facere, quaecumque manus Tua et consilium praedestinavit fieri » (Act 4,27-28). Deus actus ex eorum caecitate ortos permisit 444 ad Suum consilium adimplendum salutis. 445