Divisiones inter auctoritates Iudaeorum relate ad Iesum
Numerus 596 Catechismi
Auctoritates Hierosolymorum religiosae circa modum procedendi qui relate ad Iesum adhibendus erat, unanimes non fuerunt. 426 Pharisaei excommunicationem minati sunt illis qui Eum sequerentur. 427 Eis qui timebant: « Omnes credent in Eum, et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem! » (Io 11,48), summus sacerdos Caiphas prophetans proposuit: « Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! » (Io 11,50). Synedrium, cum Iesum reum mortis declarasset 428 tamquam blasphemum, ius tamen ad mortem indicendam cum perdidisset, 429 Iesum Romanis tradit Ipsum de seditione politica accusans, 430 id quod Eum in comparationem ducet cum Barabba « propter seditionem » (Lc 23,19) accusato. Summi etiam sacerdotes politicas in Pilatum exercent minationes ut Iesum damnet capitis. 431