III. Iesus et fides Israel in Deum Unicum et Salvatorem

Numerus 588 Catechismi

Iesus scandalum fuit Pharisaeis comedens cum publicanis et peccatoribus 396 tam familiariter sicut cum illis ipsis. 397 Contra eos inter illos « qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros » (Lc 18,9), 398 Iesus affirmavit: « Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam » (Lc 5,32). Longius vero processit, coram Pharisaeis proclamans, cum peccatum sit universale, 399 illos qui salute non egere praesumunt, se ipsos obcaecare. 400

Fons publicus ↗