II. Iesus et Templum
Numerus 585 Catechismi
Iesus tamen, in Suae passionis limine, ruinam huius splendidi praenuntiavit aedificii, cuius non relinquetur lapis super lapidem. 383 Ipse hic signum ultimorum nuntiavit temporum quae per Pascha Suum sunt aperienda. 384 Sed haec prophetia modo deformato a falsis testibus in Eius interrogatorio coram summo sacerdote potuit referri 385 Eique tamquam iniuriam reddi cum Ipse cruci affixus erat clavis. 386