Signa Regni Dei
Numerus 549 Catechismi
Iesus, quosdam homines a terrestribus famis, 299 iniustitiae, 300 morbi et mortis liberans malis, 301 signa perfecit messianica. Ipse tamen non venit ut omnia mala hic in terris aboleret, 302 sed ut homines a gravissima omnium servitute liberaret, ab illa peccati, 303 quae eos in eorum vocatione filiorum Dei irretit et omnes eorum causat humanas servitutes.