Communia lineamenta mysteriorum Iesu
Numerus 517 Catechismi
Tota Christi vita mysterium est Redemptionis. Redemptio venit ad nos imprimis per crucis sanguinem, 195 sed hoc mysterium in tota vita operatur Christi: iam in Incarnatione Eius, per quam, Se pauperem faciens, nos Sua ditat paupertate; 196 in Eius vita occulta, quae, per Eius submissionem, 197 nostram reparat insubiectionem; in Eius verbo, quod Eius auditores purificat; 198 in Eius sanationibus et exorcismis, per quae « Ipse nostras infirmitates accepit et aegrotationes portavit » (Mt 8,17); 199 in Eius Resurrectione, per quam nos iustificat. 200