Virginalis maternitas Mariae in consilio Dei

Numerus 506 Catechismi

Maria est Virgo quia eius virginitas est signum fidei eius nullo dubio adulteratae 179 et suae donationis indivisae voluntati Dei. 180 Eius fides praebet ei Matrem effici Salvatoris. « Beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem Christi ». 181

Fons publicus ↗