III. Filius Dei unicus
Numerus 441 Catechismi
Filius Dei titulus est in Vetere Testamento angelis,44 populo Electionis,45 filiis Israel46 eiusque regibus47 datus. Tunc filiationem significat adoptivam quae inter Deum et Eius creaturam relationes peculiaris intimitatis instituit. Cum promissus Rex-Messias dicitur « filius Dei »,48 id non implicat necessario, secundum horum textuum litteralem sensum, eum plus quam humanum esse. Illi qui ita Iesum tamquam Messiam Israel nominaverunt,49 fortasse nihil amplius voluerunt dicere.50