I. Iesus

Numerus 430 Catechismi

Iesus Hebraice significat: « Deus salvat ». In Annuntiatione, Angelus Gabriel Ei, tamquam nomen proprium, nomen Iesu dedit, quod simul identitatem Eius exprimit et missionem.10 Quia nemo « potest dimittere peccata nisi solus Deus » (Mc 2,7), in Iesu, Filio Suo aeterno, homine facto, Ipse « salvum faciet populum Suum a peccatis eorum » (Mt 1,21). Sic in Iesu, Deus totam Suam historiam recapitulat salutis pro hominibus.

Fons publicus ↗