In catechesis corde: Christus
Numerus 426 Catechismi
« Illico ergo affirmandum est in ipsa catecheseos intima ratione hanc potissimum personam inveniri: Iesu Christi Nazareni, "Unigeniti a Patre" [...]; qui passus ac pro nobis mortuus est; quique iam, quandoquidem resurrexit, vivit semper nobiscum. [...] Catechesim tradere [...] idem valet ac patefacere in Christi Persona universum Dei consilium aeternum [...]; idem ac sensum gestuum et verborum Christi comprehendere studere necnon signorum, quae Ipse perpetravit ».7 Catechesis scopus: « Ut quis [...] ad communionem cum Eo [cum Iesu Christo] [...] perveniat; Ipse enim solus conducere aliquem potest ad amorem Patris in Spiritu et ad Sanctissimae Trinitatis vitam participandam ».8