Consequentiae peccati Adami pro humanitate
Numerus 403 Catechismi
Ecclesia, sanctum Paulum sequens, semper docuit immensam miseriam, quae homines opprimit, et eorum inclinationem ad malum et ad mortem comprehensibiles non esse sine earum vinculo cum peccato Adami et cum facto quod ille nobis peccatum transmisit, quo omnes affecti nascimur et quod est « mors animae ». 308 Propter hanc fidei certitudinem, Ecclesia Baptismum praebet in remissionem peccatorum etiam infantibus qui peccatum personale non commiserunt. 309