Peccatum originale – essentialis veritas fidei
Numerus 389 Catechismi
Peccati originalis doctrina est, ut ita dicatur, « aversa pars » huius Boni Nuntii: Iesum omnium hominum esse Salvatorem, omnes egere salute atque salutem omnibus Christi offerri beneficio. Ecclesia quae sensum habet Christi, 279 scit revelationem peccati originalis attrectari non posse quin Christi laedatur mysterium.